Kenenisa Bekele, sermone patrio ቀነኒሳ በቀለ (natus Bekoji in Aethiopia 13 Iunii 1982), est athleta Aethiopicus, qui praesertim cursibus 5 000 et 10 000 metrorum certat.

Bekele anno 2012.

In Olympiis anni 2008 excelluit, cum et nomisma aureum certaminis 5 000 et 10 000 metrorum vinceret. Iam quadriennio ante in Olympiis Atheniensibus 2004, cum 22 tantum annos natus esset, nomisma aureum in 10 000 m certamine necnon argenteum in 5 000 metrorum vicit. In certaminibus autem mundanis ludorum campestrium annis a 2003 ad 2009 omnibus quattuor nomismatibus aureis 10 000 m certaminum affectus est.

Etiam cursu, qui Anglice cross country running nominatur (id est cursus, qui non in campo lusorio sed viis urbanis rusticisve habetur) praecellit, praesertim annis a 2002 ad 2006, cum omnia 14 nomismata aurea ex certaminibus huius generis acciperet.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Kenenisa Bekele spectant.