Kaeso Duilius Longus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus origine plebeio saeculi quinti a.C.n. erat.

Familia recensere

Filius eius aut nepos Gaius Duilius K.f. Longus, tribunus militum consulari potestate anni 399 a.C.n. fuit.

Cursus honorum recensere

Duilius anno 450 a.C.n. inter secundum collegium decemvirorum legibus scribundis electus est. Cum collegis legem XII tabularum emendavit et decem adhuc scriptis duas tabulas adiecit[1]. Praeterea cum aliis collegis contra Aequos apud Algidum montem pugnavit et victus est[2]. Anno 449 cum ceteris decemviris magistratu se abdicavit[3].

Nota recensere

  1. confer Titus Livius, ab urbe condita III 34,11
  2. op. cit. III 35,11; 41 seqq.
  3. op. cit. III 54,6