Isvara, vel Ishvara (Sanscritice ईश्वर, Īśvara), in Hinduismo est notio cui sunt permultae significationes quae per tempus et scholam Hinduismi variant.[1] Quod vocabulum in antiquis philosophiae Indicae scriptis, secundum contextum, 'animam', 'rectorem', 'dominum', 'regem', 'reginam', et 'maritum' significare potest. In Hinduicis mediii aevi textibus, secundum Hinduismi scholam, 'Deum', 'ens supremum', 'deum personalem', vel 'praecipuum Se' significat.[2][3][4]

Lapis imaginum et inscriptionum Cannadicarum in templo isvarae dicato in India.

Isvara super tempusspatium, sexum comprehensionemque humanam patefit. Nonnullae autem in religione Hinduica sunt notiones isvarae: alii credunt isvaram esse imaginem humanam trinitatis Brahmam; alii athei sunt.

In Sivaismo et secundum multos assectatores, isvara idem ac Sivus valet, aliquando Maheshvara vel Parameshvara appellatus, 'dominus supremus' significans, vel ut ista-deva (deus personalis).[5] Similiter in Visnuismo et secundum multos assectatores, idem ac Visnu valet.[6] In motibus Bhakti traditionalibus, isvara est unus vel plures deitates quas homo ex canone deitatum polytheisticis eligit. In hodiernis motibus sectarianis, sicut Arya Samaj et Brahmoismo, isvara Deus monotheisticus est.[7] Philosophia yoga docet isvaram ullam deitatem personalem vel adeo ullum afflatum spiritualem esse.[8]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Riepe 1996: 177–84.
  2. Riepe 1996: 208–15.
  3. Whicher 1998: 82–86.
  4. Eliade 2009: 73–76.
  5. Dalal 2010: 235, 379–80.
  6. Leaman 2000: 251.
  7. Pruthi 2004: 5–6.
  8. Pruthi 2004: 48–49.

Bibliographia recensere

 
Om, signum magni momenti in Hinduismo.
 
Duo sadhu, Buddhistae sancti, ascesi dicati, prope Templum Pashupatinath Catmandi in urbe Nepaliae sedent.
  • Apte, Vaman Shivram. 1965. The Practical Sanskrit-English Dictionary. Ed. 4a. retractata. Dellii: Motilal Banarsidass Publishers. ISBN 81-208-0567-4.
  • Chatterjee, Satischandra, et Dhirendramohan Datta. 1984. An Introduction to Indian Philosophy. Calcuttae: University of Calcutta.
  • Cowell, E. B., et A. E. Gough. 2001. The Sarva-Darsana-Samgraha or Review of the Different Systems of Hindu Philosophy: Trubner's Oriental Series. Taylor & Francis. ISBN 978-0-415-24517-3.
  • Dalal, Roshen. 2010. Hinduism: An Alphabetical Guide. Penguin Books. ISBN 978-0-14-341421-6. Google Books.
  • Dowson, John. 2005. A Classical Dictionary of Hindu Mythology and Religion: Geography, History and Religion. Dellii: D. K.Printworld Ltd.
  • Eliade, Mircea. 2009. Yoga: Immortality and Freedom. Princeton University Press. ISBN 978-0691142036.
  • Flood, Gavin. 1996. An Introduction to Hinduism. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-43878-0.
  • Glasenapp, Helmuth von. 1985. Die Philosophie der Inder. Stutgartiae: Kröner. ISBN 3-520-19504-6.
  • Hiriyanna, M. 1995. Essentials of Indian Philosophy. Motilal Banarsidas. ISBN 978-81-208-1304-5.
  • Leaman, Oliver, ed. 2000. Eastern Philosophy: Key Readings. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0415173582.
  • Michaels, Axel. 2004. Hinduism: Past and Present. Princeton University Press. ISBN 0-691-08953-1.
  • Nicholson, Andrew J. 2010. Unifying Hinduism: Philosophy and Identity in Indian Intellectual History. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • Pruthi, R. K. 2004. Arya Samaj and Indian Civilization. ISBN 978-8171417803.
  • Radhakrishnan, Sarvepalli. 1929. Indian Philosophy. Vol. 1. Ed. secunda. Muirhead library of philosophy. Londinii: George Allen and Unwin Ltd.
  • Radhakrishnan, Sarvepalli, et C. A. Moore. 1967. A Sourcebook in Indian Philosophy. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 0-691-01958-4.
  • Riepe, Dale. (1961) 1996. Naturalistic Tradition in Indian Thought. Motilal Banarsidass. ISBN 978-8120812932.
  • Whicher, Ian. 1998. The integrity of the yoga darśana: a reconsideration of classical yoga . Albaniae Novi Eboraci: State University of New York Press. ISBN 0791438155, ISBN 0791438163.

Nexus externi recensere