Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Isocitrati dehydrogenasis
Alia nomina IDH1, IDH2, IDH3
Numerus EC 1.1.1.42
dehydrogenasis
Hexokinasis
Isocitrati dehydrogenasis, IDH, E. coli. Enzymo tres siti activi sunt.
Substratum Isocitratum, oxaloacetatum

Isocitrati dehydrogenasis (IDH) (Numeri EC: 1.1.1.42 et 1.1.1.42) est in hominibus familia trium enzymorum. De consuetudine de tribus isoformis IDH1, IDH2, IDH3 dicitur, quamquam quaque isoforma situs geneticus proprius est. Isocitrati dehydrogenasis in mitochondriis membranis externis inveniuntur, at isoformae humanae IDH1 et IDH2 in cytoplasmate quoque operantur.

IDH3 est pars cycli acidi citrici (cycli Krebsiani) et decarboxylationem oxidativam acidi isocitrici in acidum α-ketoglutaricum perficit, quo CO2 liberatur et cofactor NAD+ in NADH+H+ convertitur. Isoformae autem IDH1 et IDH2 NADP+ in NADPH+H+ convertunt.

In oncologia mutatio genetica IDH1 in nonnullis glioblastomatibus[1] et carcinomatibus hepatocellularibus invenitur. Imprimis positio 132 (cum aminoacido arginino) affecta videtur.

Reactiones biochemicae cycli acidi citrici recensere

Conferatur pagina principalis Cyclus Krebs.
  • Reactio biochemica 3: Isocitratum + NAD+ → Oxalosuccinatum + NADH + H+
  • Reactio biochemica 4: Oxalosuccinatum → α-Ketoglutaratum + CO2

Isocitrati dehydrogenasis et morbi recensere

IDH1 et glioblastoma multiforme recensere

  Conferatur pagina principalis Glioblastoma.

Inter astrocytomata imprimis glioblastoma multiforme cursum malignum ostendit. Nuper in aliquibus glioblastomatum demonstrata est, mutationes geneticae geni isoformae 1 (IDH1) in pathologiam oncologicam attribuere[2].

Notae recensere

  1. Yan H., Parsons D. W., Jin G., McLendon R., Rasheed B. A., Yuan W., Kos I., Batinic-Haberle I., Jones S., Riggins G. J., et al. (2009). "IDH1 and IDH2 mutations in gliomas". New England Journal of Medicine 360 (8): 765-73 
  2. Bleeker F. E., Molenaar R. J., Leenstra S. (2012). "Recent advances in the molecular understanding of glioblastoma". Journal of neuro-oncology 108 (1): 11-27 

Nexus interni