Iosephus Suß Oppenheimius, sive Iosephus Oppenheimius Suß sive Iosephus Suß,[1][2] brevius Ioseph Süß (natus verisimiliter Heidelbergae mense Februario vel Martio), fuit factor ducalis Caroli Alexandri ducis Wirtembergiae, id est ille munere factoratus fungebatur. Hoc munere res financiarias ducatus Wirtembergensis ordinavit. Tributa imposuit. Ita autem una cum duce pacta Tubingae anno 1514 inter status Wirtembergenses et ducem inita violavit, quibus pactis dux vetitus erat sine consensu statuum tributa imponere. Ita Iosephus Süß multas inimicitias magistratuum civiumque suscepit. Ille non ignoravit ducem et status Wirtembergenses inter se certare. Sensit periculum et antisemitismum. Duci dimissionem proposuit. Ille autem minatus est et dimissionem vetuit.[3]

Wikidata Iosephus Suß Oppenheimius
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Suß Oppenheimius: imago
Iosephus Suß Oppenheimius: imago
Nativitas: 1698, 1692; Heidelberga
Obitus: 4 Februarii 1738; Stutgardia
Patria: Germania

Familia

Familia: Q2027081

Duce mortuo Iosephus Suß statim plurium scelerum accusatus et proximo anno capite damnatus est. Die 4 Februarii 1738 Stutgardiae carnifex eum publice strangulavit. Magistratus cadaver sex annos in cavea metallica exhibebat. Carolus Eugenius dux Wirtembergiae, Caroli Alexandri successor, regno suo anno 1744 ineunte, demum corpus infodi curavit.

Antisemitismo infamis est pellicula Veit Harlan auctore, quae in Germania nazista anno 1940 primum edita est, titulata Jud Süß ('Süß Iudaeus'].

Notae recensere

  1. Kalliope-Verbund, Süß-Oppenheimer, Joseph (1692-1738) (Heidelberg-Kohlhof – Stuttgart).
  2. Totum nomen fuit Joseph Ben Issachar Süßkind Oppenheimer (Landtag von Baden-Württemberg, Israelitische Religionsgemeinschaft Württemberg K.d.ö.R. (IRGW).
  3. Focus online: Jud Süß – Der Herzog und das liebe Geld – Ein Sklave in goldenen Ketten - "Dux et amor pecuniae - de servo in vinculis aureis coniecto" Focus online (Germanice)