Iosephus Reinhart (natus die 1 Septembris 1875 Rüttenen SO, mortuus die 14 Aprilis 1957 Soloduri) fuit scriptor Helveticus germanophonus fabularum mythistoriarumque. In historiis faciendis dialecto Alemannica utebatur.

Vita recensere

Filius agricolae annis inter 1890 et 1894 seminarium paedagogorum erudiendorum frequentavit, antquuam magister Niedererlinsbach (anno 1894) et Schönenwerd in schola districtus fieret. Ex anno 1911 litteris Theodiscis historiaeque Berolini, Novicastri et Bernae studuit. Tunc annis inter 1912 et 1945 Soloduri in seminario paedagogico in Theodiscis operam dabat.

Reinhart scriptor recensere

Anno 1897 primum opusculum Liedli ab em Land exaravit cui anno 1901 Gschichtli ab em Land sequebatur. Iodoco Winteler dialectologo et Sophia Hämmerli poeta populari instigantibus multa opera in dialecto Soloduro pago propria pepigit. Neque auxilium Othonis de Greyerz continuatum taceatur. Narrationes autobiographicae [velut Der Galmisbub (1922) et Dr Schuelheer vo Gummental (1925)] pueritiam, Doktor us der Sunnegass (1931) et Solothurnerlüt autem tensiones inter traditionem et epocham recentiorem ostendebant.

In lyrica Helvetica dialectali poemata eius Mis Müeti het mer brichtet, D'Zyt isch do et S het deheim e Vogel gsunge cantilenae sat populares factae sunt Casimiro Meister musicographo.

Reinhart etiam periodicum iuventuti dicatum Jugendborn condidit libros pueriles et vitas Helvetorum illustriorum scripsit.

Bibliographia recensere

  • Solothurnerland - Heimatland. Festschrift zum 70. Geburtstag von Josef Reinhart, Araviae 1945
  • Fritz Wartenweiler: Freu di! Aus dem Leben u. Schaffen von Josef Reinhart, Turici 1955
  • Paul Zinsli et Otto Basler: Josef Reinhart, Araviae 1958.
  • Peter Schönborn: Josef Reinhart. Leben und Werk, Vituduri 1964
  • Werner Günther: "Josef Reinhart", in: Dichter der neuen Schweiz, editio altera, Bernae 1968
  • Fred Reinhardt: Josef Reinhart. Motive und Persönlichkeit, Bernae 1976

Honores recensere

Anno 1936 doctor honoris causa ab Alma Matre Bernensi declaratus est et anno 1952 Opus fundatum Helveticum pro Schillero nominatum ei praemium magnum adiudicavit.

Nexus externus recensere