Iosephus de Bonaparte (natus in Corte, Corsica die 7 Ianuarii 1768 - Florentiae obiit die 28 Iulii 1844), filius Caroli Buonaparte, frater Napoleonis, fuit rex Neapolis ab die 30 Martii annum 1806 usque ad die 5 Iulii annum 1808 et Hispaniae a die 6 Iunii 1808 usque ad diem 11 Decembris 1813.

Iosephus I (rex Hispaniae)

Iuventus recensere

Iosephus stipendio regio collegium Augustoduni cum fratre Napoleone frequentabat. Ad cursum ecclesiaticum destinatus tamen ut pater Carolus Buonaparte Pisarum iurisprudentiae studebat et deinde iurisconsultus et iudex laboravit. Ab anno 1795 legatus consilii senecum rei publicae Franciae erat et 9 Novembris 1799 nitebatur, ut Napoleo frater Directorium tollere posset. Deinde legatus in civitate Vaticana erat et postea concordatum cum Francia anni 1801 composuit.

Familia recensere

Iosephus anno 1794 Iuliam Clary, filiam mercatoris divitis Massiliae, in matrimonium duxit. Eis duae filiae fuerunt:

Rex Neapolis recensere

Anno 1806 Iosephus a fratre rex Neapolis factus est, sed non longius quam duos annos regnavit.

Rex Hispaniae recensere

Nam tum Ioachim Murat eius successor factus est, ut ipse 6 Iunii eius anni Hispaniae rex successor Ferdinandi VII faceretur. Iosephus rex Hispaniae regnum renovandum esse putabat, sed multis rebus impeditus est. Nam insurgentes semper contra regnum suum pro domu prius regnante certaverunt et Naploleo frater saepe res Hispanicas ipse decrevit, milites Francici sub dicione eius fuerunt, non regis.

In exilio Americano recensere

Cladibus nonnullis ab insurgentibus acceptis Iosephus 11 Decembris 1813 se a regno abdicavit, in Franciam fugit et post regnum Gentis Burboniae restitutum in CFA iit et ibi ad annum 1832 - praesertim in urbibus Novi Eboraci atque Philadelphiae - vixit atque fundum pretiosis gemmis Hispaniae regni, quae secum tulerat, emptum coluit[1]. Deinde in Europam revenit et primo in Anglia, deinde Florentiae vixit. Ab anno 1832 etiam caput familiae Bonaparte fuit, postquam Napoleo II, filius imperatoris, mortuus est.

Nexus externi recensere

Nexus interni

Antecessor:
Ferdinandus VII
Index Regum Hispaniae Successor:
Ferdinandus VII -

Notae recensere