Iohannes Ludovicus Runeberg (nomen in tabula baptismali Johan Ludvig Runeberg datum, natus Iacobstadii in Finnia 5 Februarii 1804, mortuus Borgoae 6 Maii 1877) fuit poeta romanticista, scriptor, diurnarius Finno-Suecicus, qui iam aetate sua nationalis Finniae poeta habebatur. Omnia sua opera Suecice composuit, quorum notissimum est Fänrik Ståls sägner (Finnice Vänrikki Stoolin tarinat 'narratiunculae signiferi Stål'), bipertitum opus poematicum annis 1848 et 1860 editum bellum Finnicum enarrans. Alma mater sua Academia Regia Aboensis fuit. Quod opus poema Civitas nostra (Suecice Vårt land, Finnice Maamme) continet, quod hodie textus hymni nationalis Finniae est. Runeberg etiam in Suecia notus fuit.

Wikidata Iohannes Ludovicus Runeberg
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Ludovicus Runeberg: imago
Iohannes Ludovicus Runeberg: imago
Iohannes Ludovicus Runeberg: subscriptio
Iohannes Ludovicus Runeberg: subscriptio
Nativitas: 5 Februarii 1804; Jakobstad
Obitus: 6 Maii 1877; Borgoa
Patria: Magnus Ducatus Finlandiae
Nomen nativum: Johan Ludvig Runeberg

Familia

Genitores: Lorenz Ulrik Runeberg;
Coniunx: Fredrika Runeberg
Proles: Walter Runeberg, Ludvig Mikael Runeberg, Lorenzo Runeberg, Johan Wilhelm Runeberg, Fredrik Runeberg

Memoria

Sepultura: Borgoa
Statua Iohannis Ludovici Runeberg Helsingiae sita.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
 

Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!