Iohannes (vulgo Yohan) Blake (natus 26 Decembris 1989 St. James in Iamaica) est atheta Iamaicanus, qui cursu brevi, nominatim 100 et 200 metrorum cursibus certat.

Blake in Olympiis Londiniensibus anni 2012.

In Olympiis Londiniensibus anno 2012 nomismata argentea et in 100 et 200 metrorum certaminibus vicit, cum compatrinus Usain Bolt aureis nomismatibus utriusque certaminis afficeretur. Iisdem in Olympiis Blake, Bolt, Michael Frater atque Nesta Carter nomisma aureum in cursu alterno 4 x 100 metrorum optimo tempore huiusce certaminis totius mundi (36,84 secundorum) vicerunt.

Anno ante in certaminibus mundanis ludorum campestrium in Daegu Coreae medianae habitis Blake nomisma aureum ex certamine 100 metrorum reportavit; quod quidem sine dubio partim eo fiebat, quod Usain Bolt, quia praemature currere inceperit, repudiaretur.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannem Blake spectant.