Iocasta (Graece Ἰοκάστη) in mythologia Graeca est regina Thebarum et filia Menoecei. Cui Creon est frater. Iocasta est mater atque etiam uxor Oedipodis. Quorum liberi (sive nepotes) sunt Antigone, Ismene, Polynices, et Eteocles.

Primum coniugium recensere

Laius Iocasten in matrimonium duxit cui puerum invitis deis genuit, Oedipodem nomine. Laio oraclum dixerat a filio se interfectum iri. Laius atque Iocasta igitur deseruerunt puerum. Sed Oedipus, adoptatus a Corinthiorum rege et regina, vixit et posterius desiderans praedictum (patrem occidet et matrem in matrimonium ducet) effugere Thebas contendit. Dum illuc ambulabat, insciens Oedipus senem, qui vere pater fuit, occidit. Iocasta filium adhuc vivere nesciebat.

Secundum coniugium recensere

Oedipus Thebas venit et explicato aenigmate Sphingis monstrum occidit. Praemium Iocastam, reginam Thebanorum, duxit. Iocasta autem mater illius erat, sed veritatis ignari beate diu vixerunt ita ut marito secundo Iocasta quattor liberos pepererit: Antigonen, Ismenen, Polynicem, et Eteoclem.

Post inventum et mors recensere

Multos post annos, Thebae peste oppressae sunt. Ut urbs sanaretur, vera historia Oedipodi evulgata est. Iocasta verum esse praedictum, et interfectori mariti primi et filio se nupsisse, confessa est. Sophocles scribit veritate evulgata Iocastam se interfecisse:

Χορός:
ὦ δυστάλαινα, πρὸς τίνος ποτ᾽ αἰτίας;
Ἐξάγγελος:
αὐτὴ πρὸς αὑτῆς.
Sophocles, Oedipus rex 1236-7

Sed alii poetae eam longius vivere faciunt ut Euripides in Phoenissis ubi Iocasta super duorum filiorum, Eteoclis et Polynicis, corporibus sese gladio transfigit[1]. Simili modo in Thebaidi Statii, Iocasta vivit et conspicit bellum inter Polynicem et Eteoclem, Thebas et Argos. Mendicat filios pacem facere:

nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales
(a dolor) et uestros etiamnum excuso furores
—Statius, Thebaid VII, 514-5

sed pugnant et se occidunt. Post bellum, frater Creon imperium cepit.

Notae recensere

  1. Versus 1454-8.

Fontes antiqui recensere

Plura legere si cupis recensere