Ioannes de Somer

chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus

Ioannes de Somer (vulgo: Jan van Somer seu Jan van Sommer seu Jan van Sommeren; Amstelodami anno 1645 fere natus; Amstelodami anno 1699 fere mortuus) fuit saeculi aurei Batavici chalcographus, pictor, et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus.

Wikidata Ioannes de Somer
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes de Somer: imago
Ioannes de Somer: imago
Nativitas: 1645; Amstelodamum
Obitus: 1699; Amstelodamum
Famulus epistulam dat.

Biographia recensere

Qui Pauli de Somer II frater erat, sed haud cognatus Pauli de Somer, Iacobi I pictoris aulici[1]. Hic artifex putari potest Ioannis Sommer (Jean Sommer) cognatus, enim circa annum 1655 Lutetiae erat, aut ipse est et eius dies natalis mendosus[1]. Enim anno 1649 Lutetiae Ioannes Sommer Caroli Dujardin conubii testis fuit[2]. Ibique fortasse rationis atrae artem didicit[3].

De 1668 usque ad 1670 Heidelbergae laboravit[1]. Anno 1671 Amstelodamum rediit ibique mansit usque ad 1699[1], etiamsi vixit breviter in Anglia, ubi artifices plures a bello Francico fugerunt anno 1672[3].

In primis effigies personarum perfecit[1] atque, ut chalcographus, praesertim artem rationis atrae usus est[4][5]. Remanent potissimum eius chalcographiae, inter quas Ferdinandi Maximiliani Aquarum Aureliarum effigies (1688)[5], Classis praefecti Michaelis, Hadriani filii, de Ruyter effigies atque Ioannis de Somer effigies a se picta[6], picturae infrequentes sunt autem[5]. Enim Amstelodam cum Abrahamo Bloteling et Ioanne Verkolje clarissimus chalcographus fuit[7].

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem de Somer spectant.