Ioannes XXIII (natus Balthasar Cossa Prochytae aut Isclae circiter anno 1370 – obiit Florentiae die 22 Decembris 1419), Papa a Concilio Pisano anno 1410 post mortem Antipapae Alexandri V creatus est. Cossa sibi nomen imposuit Ioannem XXIII.

Wikidata Ioannes XXIII (antipapa)
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes XXIII (antipapa): imago
Ioannes XXIII (antipapa): imago
Nativitas: 1370; Neapolis
Obitus: 22 Decembris 1419; Florentia

Memoria

Sepultura: Florentia

Insignia heraldica

Ioannes XXIII (antipapa): insigne
Ioannes XXIII (antipapa): insigne

Anno 1415 Concilium Constantiense, quod ab imperatore Sigismundo a Luxemburgio constitutum est, Ioannem XXIII Papam legitimum sed depositum declaravit. Imago Balthasaris Cossae - inter illas Alexandri V (Petri Philargis) et Martini V - est in Basilica Sancti Pauli extra moenia. Die 29 Maii 1415 Ioannes papato se abdicavit.

Vita recensere

 
Florentiae Baptisterum: Sepulchrum antipapae Ioannis XXIII

Cossa Bononiae iuri studuit et anno 1402 a papa Bonifacio IX cardinalis creatus est.

Anno 1415, feria IV ante dominicam palmarum, quae erat dies 20 mensis Martii, Iohannes papa XXIII, sibi pericula a concilio imminere et precipue de papatu depositionem praesentiens, de Constantia tempore nocturno habitu mutato fugit et ad urbem quandam Friderici, ducis Austriae, cum ipsius auxilio ducis confugit. Post certum vero temporis intervalum, dum Romanorum et Hungariae rex Sigismundus bona prefati ducis occasione papae Johannis educcionis devastavit. Papa Iohannes deinde concilio per ipsum ducem Fridericum, qui devastacionem bonorum suorum amputare voluit, est presentatus et per concilium Ludvico, duci Bavariae, comiti Palatino, in captivitatem assignatus et tandem per ipsum concilium velut haereticus condemnatus et de papatu una cum Gregorio XII et Benedicto XIII est depositus.[1]

Notae recensere

Nexus externi recensere

Papae Magni schismatis occidentalis
Ioannes XXIII (antipapa)Ioannes XXIII (antipapa)Alexander V (antipapa)Gregorius XIIInnocentius VIIInnocentius VIIBonifacius IXUrbanus VIBenedictus XIII (antipapa)Clemens VII (antipapa)Martinus VGregorius XI