Ioannes Tserclaes de Tilly (natus mense Februario 1559 in Castello Tilly in Wallonia, mortuus die 30 Aprilis 1632 Ingolstadii) fuit praefectus militaris et Unionis catholicae et inde ab anno 1630 generalis supremus Exercitus imperialis.

Statua Monacensis
Gravio de Tilly ingrediens Magdeburgum demolitum

Vita recensere

Ab iesuitis educatus primo pro Hispania et Lotharingia stipendia meruit. Anno autem 1598 pro imperatore Vindobonensi bellare coepit. Anno 1600 in Hungaria seditiosos Turcasque debellavit et unum annum post cohorti Wallonicae praepositus est. Tunc tormentarius generalis creatus est antequam anno 1610 dux Bavariensis Maximilianus I eum velut reformatorem copiarum Bavariensium institueret. Bello triginta annorum indicto Tilly, Unionis Catholicae campi marescallus, die 8 Novembris 1620 Proelio ad Album Montem superior discessit. Anno 1621 gravionem Ernestum de Mansfeld persecutus est usque in Palatinatum Superiorem, hinc in Palatinatum Rhenanium. Ibi autem die 27 Aprilis 1622 a margravione Georgo Frederico de Baden-Durlach apud Wiesloch victus est. Econtra Georgius Fredericus autem die 6 Maii a Tilly apud Wimpfen/Neckar superatus est. Postea ducem Christianum Brunsvicensem die 20 Iunii ad Höchst/Main percussit et Heidelbergam, Manhemium, Frankenthal expugnavit. Diebus 5 et 6 Augusti 1623 apud Stadtlohn (in Rhenania-Septenbrionali-Vestfalia) supremum proelium fuit, a quo Ioanni Tserclaes nobilitas allata est.

In principio in Saxonia Inferiore mansit, ubi episcopatuum monasteriorum protestanticorum restitutionem in manus Catholicas inspiciebat disponebatque. Denique die 27 Augusti 1626 regem Danorum Christianum IV apud Lutter (haud procul a Salzgitter) vicit et cum legionibus imperialibus duce Wallensteinio Slesvicum-Holsatiam et Iutlandiam cepit. Rex Danorum autem die 12 Maii 1629 ad Pacem Lubecensem assentiendam coegit.

Anno 1630 in loco Wallensteinii dux copiarum unitarum imperialiumque creatus edicti restitutorii in Germania Septentrionali implendi operam navabat. Itaque Magdeburgum obsessum est, quae urbs die 20 Maii 1631 capta et barbarice flammis radicitim consumpta est. Cum rex Suecicus Gustavus II Adolphus ab ingressionibus Pomeranicis retineri non potuit, Saxoniam spoliari atque vastari iussit. Quo facto principes electores Saxonici scilicet unionem cum Suecis maiore studio appetere festinabant. Exercitus eorum unitus die 17 Septembris 1631 apud Breitenfeld Catholicos consiliis bellicis modernis adhibitis superavit. Gravio de Tilly ipse vulneratus est et exercitus eius dissolvebatur. Halberstadium iit ubi praesidia venerunt, quibuscum in meridie Bavariae ab incursionibus protestanticis gravatae succurrebat. In aciebus apud Rain die 5 Aprilis 1632 in Licae vado quodam defendendo animam efflavit.

Gravitudo recensere

Gravioni de Tilly sumptus et honores publici odio fuerunt; numquam spoliorum cupidus fuit et milites a raptibus identidem refrenabat. Protestantismi Germanici excidium fovebat quoniam a fanaticis religiosis educatus erat et contrareformationis salus in isto viro quasi fidei deposita fuit. Diu historici de vero Ioannis Tilly animo dubitaverunt et in furore christiano explicando vacillaverunt. Anno 1843 Monaci ante Diaetas imperatorum statua eius erecta est, quam fecit Schwanthaler.

Bibliographia recensere

  • Marcus Junkelmann: Tilly. Der katholische Feldherr (= Kleine bayerische Biografien). Verlag Friedrich Pustet, Ratisbonae 2011, ISBN 978-3791723549.
  • Michael Kaiser: Politik und Kriegführung. Maximilian von Bayern, Tilly und die Katholische Liga im Dreißigjährigen Krieg. Aschendorff Verlag, Monasterii 1999, ISBN 3-402-05679-8.
  • Walter Krüssmann: Ernst von Mansfeld (1580–1626); Grafensohn, Söldnerführer, Kriegsunternehmer gegen Habsburg im Dreißigjährigen Krieg (Historische Forschungen; Bd; 94). Duncker & Humblot, Berolini 2010, ISBN 978-3-428-13321-5
  • Bernd Rill: Tilly. Feldherr für Kaiser und Reich. Universitas-Verlag, Monaci 1984, ISBN 3-8004-1068-0.
  • Rudolf Saller: Reichsgraf Johann T’Serclaes von Tilly. Chronik über Leben und Laufbahn. Verlag Geiselberger, Altötting 2007, ISBN 978-3-87245-035-7.
  • Guillaume Samsœn de Gérard: Der unerschrockene Feldmarschall. Graf Johann t’Serclaes v. Tilly war nicht der Zerstörer von Magdeburg. Edition Stolz, Friburgi Brisgoviae 1984, ISBN 3-923138-18-0.
  • Karl Wittich:  "Tilly, Johann Tserclaes Graf von", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 38 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1894), p. 314–350.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Tserclaes de Tilly spectant.