Ioannes Stadius,[1] vulgo Hans Staden, qui medio saeculo XVI floruit, fuit miles et explorator Germanus. Homburgi(de) circa 1525 natum, prope Cassellam (fortasse Wolfhagen in oppido) anno circiter 1579 mortuum esse censetur. In Brasiliam anno 1547 iter fecit, anno insequenti rediit, deinde ab Hispali in expeditione ad flumen Argenteum tendente profectus est, sed, navibus tribus perditis, non ante 1552 ad continentem Americanam pervenit, ubi statim ab Amerindis Tupinambis captus est. E quibus a captivitate post duos annos effugiens nave Francica ad Honnefluctum die 22 Februarii 1555. Homburgi mox reveniens commentarium de peregrinatione sua scripsit, titulo Warhaftige Historia und Beschreibung eyner Landtschafft der wilden, nacketen, grimmigen menschfresser Leuthen in der Newenwelt America gelegen anno 1557 divulgatum. De alimentatione Tupinambarum, de conviviorum, de anthropophagia ab eis facta, pellucide disserit.

Wikidata Ioannes Stadius
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Stadius: imago
Ioannes Stadius: imago
Nativitas: 1525; Homberg (Efze)
Obitus: 1579; Wolfhagen
Patria: Germania

Qui liber mox variis linguis versus est: Latine in tertio volumine operis America anno 1592 prodit.

Editiones commentarii recensere

  • 1557 : Warhaftige Historia und Beschreibung eyner Landtschafft der wilden, nacketen, grimmigen menschfresser Leuthen in der Newenwelt America gelegen Textus apud Internet Archive
  • 1592 (Ioannes Adamus Lonicerus, interpr.) : Americae tertia pars memorabilem provinciae Brasiliae historiam continens, Germanico primùm sermone scriptam à Ioanne Stadio, nunc autem Latinitate donatam à Teucrio Annaeo Privato Colchanthe. Francofurti ad Moenum: de Bry Textus apud Internet Archive

Notae recensere

  1. "Ioannes Stadius": vide titulum editionis Latinae 1592

Bibliographia recensere

  • Franz Obermeier, Wolfgang Schiffner, edd., Die Warhaftige Historia – Das erste Brasilienbuch. Akten des Wolfhager Kongresses zu 450 Jahren Stadenrezeption. Chiliae: Westensee-Verlag, 2008