Ioannes Satunovskij (Russice Ян Сатуновский, tr. Jan Satunovskij; verum praenomen non Ioannes fuit, sed Iacob Abrahami filius, Яков Абрамович), die 23 Februarii calendario Gregoriano anni 1913 natus et die12 Augusti anni 1982 mortuus, poeta Russicus versibus liberis fuit.

Wikidata Ioannes Satunovskij
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Satunovskij: imago
Ioannes Satunovskij: imago
Nativitas: 10 Februarii 1913; Danapris
Obitus: 12 Augusti 1982; Moscua
Patria: Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Vostryakovo Cemetery

Catharinoslaviae natus, post annum 1930 Mosquae circulo poetarum, qui constructivistae nominabantur, amicus fuit. Catharinoslaviam revertit et chemiae studuit. Totum tempus Belli Orbis Terrarum secundi in militia peregit[1]. Vulneratus est. Familiares eius, Iudaei Ucrainici, in holocausto perierunt. Catharinoslaviam bello destructam reliquerat et in oppidum parvum Electrostal' prope Mosquam migraverat ibique mansit. Circa 1960 circulo poetarum Lianosoviano propior fuit. Dum vixit, in Unione Sovietica solum libri eius infantibus legendi editi sunt, carmina gravia vel peregre vel post mortem. Ea non in libros colligebat, sed simpliciter numerabat.

Poemata eius, cum versus extremi similiter sonent cumque dissimiliter, aeque rhythmo et sono librata sunt. A rebus Sovieticis, — id est a vacuo existentiae vel ab exceptione sui necessaria de vita societatis, — ironice sepositus Satunovskij est; ... sed mos bonus et hilarus deformationes mundi superat, etiam in desperatione...

sic Wolfgang Kasack de Satunovskio scripsit[2].

Epigramma vel epitaphium Satunovskii, exempli gratia, Latine redditum:

hic Elizabeth et Sophia et Esther aviae meae supplicio affectae sunt
at annis triginta post adductus sum et audivi: videas, ecce iste locus[3]

Editiones aliquae recensere

  • An gloriam post mortem volo... (Хочу ли я посмертной славы, 1992)
  • Oratio soluta et truncata (Рубленая проза, 1994)
  • De die (Среди бела дня, 2001)

Nexus externi recensere

  • Satunovski in Babel (russice)


Notae recensere

  1. De Satunovskio in bello, cum photographemate
  2. W. Kasack, Lexikon der russischen Literatur ab 1917, 1976.
  3. Здесь расстреляли тетю Лизу, тетю Соню и тетю Фиру / А спустя тридцать лет привели меня и сказали «Смотрите, вот это место»