-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Ioannes Baptista Racine (natus La Ferté-Milon in vico Francico die 21 Decembris 1639; mortuus Lutetiae die 21 Aprilis 1699) fuit scriptor una cum Petro Corneille Francicus tragoediarum auctor. Anno 1672 in Academiam Francicam cooptatus est.

Ioannes Baptista Racine.

De vita recensere

 
Domus ubi Racine pueritiam peregit, cum museo Ferté-Milon.

Mox orbus factus, educationem Portu Regio in gymnasio ab Iesuitis habuit. Eius magistri fuerunt Ludovicus Isaac Lemaistre de Sacy et Claudius Lancelot (in litteris Graecis). Cum studia Lutetiae in Collegio Harcourt terminavisset, omnino se litteris dedebat. Les nymphes de la Seine (1660), oda in matrimonium regis Ludovici XIV salarium ei attulit, et aliae duae odae vel emeritorium. Insuper Molière et Nicolaum Boileau ea occasione cognovit; omnia haec emolumento poetico valde bona fuerunt.

Molière consulente folia cum tragoedia prima praetitulata Théagène et Chariclée discidit? exaraturus La Thébaïde, ou les frères ennemis cui anno 1664 valde plausum est. In ista tragoedia velut in Alexandre (1665) adhuc Petrum Corneille imitabatur, cum apud Andromaque (1667) vinculis istis se liberaret. Rixae internae et contradicitones, quae in operibus omnibus inveniuntur, in tragoedia citata iam insunt. Anno 1668 scripta est Les plaideurs, comoedia mediocris, imitatio docta operis Vesparum Aristophanis. Per se bona tragoedia sequens cui titulus Britannicus (1669) non omnibus placuit, econtra tragoedia idyllica et tenera Bérénice (1670) utique. Minus accurate scriptum est opus Bajazet (1672), ubi saltem argumenta nova placita fuerunt. Mithridate (1673) quoad personarum picturam et physiognomiam comparationem facile ferre potuerit. Iphigénie (1674) in poeseos Francogallis? dramaticae artificium maximum putatur contradictionem morum Francogallicorum et habituum antiquorum patiens. Econtra laus omnis debetur tragodiae Phèdre (1677), ubi amor tragicus vehementer depingitur. Cum eius adversarii autem Phaedram malam domini Pradon praeferebant, Racine theatrum reliquit. Iam anno 1673 academianus fuit, annoque 1677 in matrimonium duxit Catharinam Romanet. Maritus eius pietatem magis magisque amplexus est. Eo novo animo opera duo religiosa pepigit domina de Mainenton, regia amica, postulante, nempe Esther (1689) et Athalie (1691). Ambo dominulae de Sancto Cyr? dedicata sunt, pulcherrimae gemmae theatri Francici, quas non solum aula regia verum etiam Iesuitae minoris aestimabant. Ludovicus rex, qui eum rerum gestarum scriptorem instituerat, diu ei favebat antequam librum de populo nimiis vectigalibus oppresso scriberet.

Ludovicus Racine filius poeta fuit.

Fortuna recensere

 
Ioannes Racine.
 
Pittacium cursuale Sovieticum, 1989.

Racine opiniones severas Iansenismo cum aulica vivendi ratione coniunxit. Tragicis Graecis in simplicitate componendi se appropinquabat, unitatem loci temporisque cum lingua digna stricte observans. Heroes et heroinas historiae Graeciae Romanaeque mutuos sumpsit. Muliebres sensus nemo in Francia ut Racine narrare quivit, quamvis personae virilissimae minus bene tractantur. Phantasia pusilla dotatus in omni mytho dramatico argumentum omnibus placens efferre potuit. Et argumenta minora maiora reddidit; eleganter in lingua versificationeque tragoediarum effectum grandiorem fecit. In lyricis ante omnia excellunt odae spiritales, in orationibus maximi momenti est una in Petrum Corneille habita vere classica. De gustu et visionibus eius docemur in litteris Nicolao Boileau sive filio datis. Ceterum, alia bona opera erant tam Histoire de Port-Royal quam Lettres à l'auteur des hérésies imaginaires (1666). In urbe patrio ei monumentum erectum est, quod fecit David.

Opera recensere

  • Ode sur la convalescence du roi (Carmen de salute regia restituta, 1663)
  • La renommée aux muses (Fama ad musas, 1663)
  • La Thébaïde, ou les frères ennemis (Thebais sive Fratres inimici, 1664)
  • Alexandre le grand (Alexander Magnus, 1665)
  • Andromaque (Andromache, 1667)
  • Les plaideurs (Litigatores, 1668)
  • Britannicus (1669)
  • Bérénice (Berenice, 1670)
  • Bajazet (Baiazethes, 1672)
  • Mithridate (Mithridates, 1673)
  • Iphigénie (Iphigenia, 1674)
  • Phèdre (Phaedra, 1677)
  • Œuvres (Opera, 1679)
  • Esther (1689)
  • Athalie (Athalia, 1691)

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Racine spectant.