Ioannes Nepomucenus Eduardus Ambrosius Nestroy (Vindobonae die 7 Decembris 1802; Graecii die 25 Maii 1862) fuit actor, cantor, et scriptor praecipue fabularum scaenicarum Austriacus.

Ioannes Nepomucenus Eduardus Ambrosius Nestroy
Nestroy partes Tratschmiedl agens, anno 1866

Corpus eius in Sepulcro centrali Vindobonensi humatum est.

Vita recensere

Nestroy iurisprudentiae studens ex anno 1822 magis ad theatra contendit, nam fuit ei vox valde pulchra in basso. Anno 1821 in Theatro aulico Vindobonensi partes sacerdotis Sarastro in opera De tibia magica Wolfgangi Amadei Mozart cantavit. Eventu isto felicissimo statim in theatro mercedarius factus est. Annos duos post Amstelodamum petivit, anno 1824 Brunam et anno 1826 Graecium. Ibi in theatro tantummodo comicus ludio fuit: excellebat in partibus Sansquartier in opere »Zwölf Mädchen in Uniform« (Angely), quas saepius iteravit. Anno 1831 vocatum est Vindobonam ad Theatrum ad Viennam et anno 1854 Theatrum Caroli moderari coepit. Annos septem post Graecium cum emerito rediit.

Gravitudo recensere

Nestroy histrio characteres omnes pense atque apte reddidit. Velut scriptor iam anno 1827 Graecium lucubrationes conficere temptabat. Vindobonae anno 1832 in mimo praetitulato »Gefühlvolle Kerkermeister« in scaenis prodiit, postea in opere »Nagerl und Handschuh«; ambae res auditorio plaudente pluries iteratae sunt. Sequebatur »Zamperl«, satura in genere operae antequam Nestroy cum realismo aspero opera tragica phantasticaque (e.g. Ferdinandi Raimund impugnare incoharetur. Ibi opus eius magnum fuit »Der böse Geist Lumpacivagabundus« (1833) quod ubique in scaenis spectari potuit. Versus eius Atellanii »Eulenspiegel«, »Zu ebener Erde und im ersten Stock«, »Glück, Mißbrauch und Rückkehr«, »Die verhängnisvolle Faschingsnacht«, »Der Talisman«, »Mäd'l aus der Vorstadt«, »Tritsch-Tratsch«, »Einen Jux will er sich machen«  multis gaudio fuerunt. Inter opera posteriora mentionis digna sint haec: »Der Zerrissene«, »Unverhofft«, »Der Unbedeutende«, »Nur Ruhe«, »Die Freiheit in Krähwinkel« (1848), »Kampl«, »Weiß man's denn?«, »Umsonst«, die Parodien »Judith und Holofernes«, »Tannhäuser oder die Keilerei auf der Wartburg« hervorzuheben. Opera eius omnia primo edita sunt a dominis Chiavacci und Ganghofer (Stuttgardiae annis inter 1890 et 1891).

Nexus externi recensere

  Lege Ἰωάννης Νεστρόϊος ("Ioannes Nestroy") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Nestroy spectant.