Ioannes Memling[1] vel Memmelinc[2], anno 1433 vel 1435 Selingostadii[3] (in electoratu Moguntino) natus et die 11 Augusti anno 1494 Brugis mortuus, fuit pictor Flandricus Theodiscae originis.

Wikidata Ioannes Memling
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Memling: imago
Ioannes Memling: imago
Nativitas: 1435; Selingostadium, Moguntiacum
Obitus: 11 Augusti 1494; Brugae
Patria: Belgium Meridionale, Germania

Memoria

Sepultura: Sint-Gilliskerk Brugge
Natura mortua ab Ioanne Memling circa annum 1485 picta

Bruxellis in officina Rogerii van der Weyden laboraverat. Officinam propriam solum post mortem Rogerii anno 1464 condidit. Anno 1465 civis Brugensis factus est. Stilum proprium serenitatis et dulcedinis plenum Memling exercebat, qui exemplar contemporaneis eius factus est, praecipue Magistro legendae sanctae Ursulae. Circa centum opera nota sunt, quae Ioanni Memling vel officinae eius attribuuntur. Haec sunt altaria, imagines Beatae Virginis et effigierum magni momenti series.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon