Ioannes Garrigue Masaryk (Bohemice Jan Masaryk, natus die 14 Septembris 1886 Pragae – ibidem mortuus est die 10 Martii 1948), filius Thomae Masaryk,[1] primi praesidis Cechoslovaciae, fuit legatus, vir publicus et ab anno 1940 usque ad annum 1948 administer exteris Cechoslovaciae negotiis praepositus. De morte eius adhuc ambigitur — alii dicunt eum die 10 Martii ex tabulato superiore se proiecisse et mortem sibi conscivisse, aliis persuasum est eum eodem die a communistis esse ex eodem tabulato deiectum et ideo necatum.

Jan Masaryk
Inscriptio ad memoriam

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

  1. PRECLÍK Vratislav. Masaryk a legie (Masaryk and legions, Масарик и Легии), Ваз. Книга, váz. kniha, 219 str., vydalo nakladatelství Paris Karviná, Žižkova 2379 (734 01 Karviná-Mizerov, CZ) ve spolupráci s Masarykovým demokratickým hnutím (изданная издательством «Пари Карвина», «Зишкова 2379» 734 01 Карвин, в сотрудничестве с демократическим движением Масаpика, Прага) , 2019, ISBN 978-80-87173-47-3, str. 140-180