Ioannes Key, vulgo plene John Phillip Key (natus die 9 Augusti 1961) est politicus Novae Zelandiae.

Wikidata Ioannes Key
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Key: imago
Ioannes Key: imago
Ioannes Key: subscriptio
Ioannes Key: subscriptio
Nativitas: 9 Augusti 1961; Aucopolis
Patria: Nova Zelandia

Familia

Coniunx: Bronagh Key
Proles: Max Key

Ioannes Key Aucopoli natus est, patre Anglo, matre Iudaea Austriaca, atque Cantuariae educatus est. Alumnus est universitatis Cantuariensis ubi rebus commercialibus studuit. Mercator et argentarius fuit ab anno 1982 usque in 2001, Singapurae et Londinii iuxta Merrill Lynch laborans, se "sicarium subridentem" a collegis semper nuncupatum praetendens[1] ut qui anno 1998, argentariis Russicis collabentibus, multos sine cura demiserit.

In patriam reditus, ad factionem nationalem se iungens, legatus est ad parlamentum ab anno 2002. Dux illius factionis a mense Novembri 2006, deinde a die 19 Novembris 2008, comitiis habitis, primus minister fuit. Dimissionem ab hoc officio die 5 Decembris 2016 protulit.

Notae recensere

  1. "They always called me the smiling assassin" (Sunday Star Times, 3 Februarii 2008)

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

 
Ioannes Key et Hilaria Clinton anno 2012 picti
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Key spectant.