Ioannes Gerson (Latine: Gersonius; natus die 14 Decembris 1363 in Gerson-lès-Barby; Lugduni die 12 Iulii 1429 mortuus) fuit theologus, mysticus et cancellarius Sorbonae. Magister eius fuit Petrus de Alliarco; ipse autem doctor christianissimus universitatis Parisiensis appellatus est.

Wikidata Ioannes Gerson
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Gerson: imago
Ioannes Gerson: imago
Nativitas: 13 Decembris 1363, 14 Decembris 1363, 1369; Gerson
Obitus: 12 Iulii 1429; Lugdunum
Patria: Francia Borboniensis
Opus tripartitum editio impressa circa annum 1480

Vita recensere

Vigore magno schisma papale scandalo esse proclamavit; concilium generale esse convocandum et contrapapas esse deponendos (cf. scriptum De modo pacificandi, reformandi ac uniendi ecclesiam). In concilio Constantiensi disseruit de maiore momento patrum consriptorum, cui papae recederent. Insuper clericorum vitia, fatuitatem, stultitiam condemnabat.

Attamen nem minime anticipavit qui unionem ecclesiasticam ante omnia dilexit et Hussii integritatem repudiavit. Fidem catholicam in scriptis de mystica quoque corroboravit.

Socii Ioannis Intrepidi Ludovicum ducem Aureliacum necaverant. Gerson, cum publice interfectionem acri subtilique ingenio et iudicio percensuisset, Rattenberg in Tirolim fugit unde in Abbatiam Mellicensem. Rattenberg in oppidio opus De consolatione theologiae exaravit, ut fertur. Postea Lugdunum in monasterium congregationis Coelestinensis se contulit.

Opera recensere

  • Opera omnia. Olms, Hildesheim 1987
  1. Opera dogmatica de religione et fide. ISBN 3-487-07771-X
  2. Quae ad ecclesiasticam et disciplinam pertinent. ISBN 3-487-07772-8
  3. Opera moralia. ISBN 3-487-07773-6
  4. Exegetica et miscellane. ISBN 3-487-07774-4
  5. Monumenta omnia quae spectant ad condemnationem. ISBN 3-487-07775-2

Lege etiam recensere

  • Christoph Burger: Jean Gerson. Theologie, die erbauen soll. In: Ulrich Köpf (ed.): Theologen des Mittelalters: eine Einführung. Darmstadii: Wissenschaftliche Buchgesellschaft 2002. pag. 212–227. ISBN 3-534-14815-0
  • Cornelius Roth: Discretio spirituum: Kriterien geistlicher Unterscheidung bei Johannes Gerson. Herbopoli: Echter 2001. (Studien zur systematischen und spirituellen Theologie vol. 33) ISBN 3-429-02287-8
  • Sven Grosse: Heilsungewissheit und Scrupulositas im späten Mittelalter: Studien zu Johannes Gerson und Gattungen der Frömmigkeitstheologie seiner Zeit. Tubingae: Mohr 1994. (Beiträge zur historischen Theologie; 85) ISBN 3-16-146213-0

Nexus externus recensere

  • Friedrich Wilhelm Bautz, "GERSON, Johannes (eigentlich: Jean Charlier aus Gerson)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) , columnae 229–230 (Theodisce)