Ioannes Fichtius

philosophus Germanicus

Ioannes Amadeus Fichtius[1] (Theodisce Johann Gottlieb Fichte natus in vico Rammenau anno 1762 die 19 Maii; Berolini die 29 Ianuarii 1814 mortuus) fuit philosophus Germanicus, primus rector Almae Universitatis Berolinensis?, et princeps scholae idealisticae Germanicae.

Ioannes Amadeus Fichtius

Fichtius doctrinam Immanuelis Kantii qua bina rerum principia (phaenomenon et noumenon) distinguuntur superandam esse putabat: sic ille creavit philosophicum ens "Quod est Ego" (quod imperfectum est sine limine) nomatum? sibi opponentem ad superandum "Quod non est Ego" (quod perfectum est), sed "Quod non est Ego" solum est pars ipsius "Cuius est Ego."

Ipse Fichtius exemplum posuit A = A'. Cum "Quod est Ego" superaret "Quod non est Ego" a se ipso impositum, creatur alterum "Quod est Ego," maior quam priore, quod rursus sibi imponebit novum "Quod non est ego" quasi impedimentum esset superandum ad ipsum "Quod est Ego" exsplicandum.

Progressio ista appellata est Dialectica Fichtiana, qua quod simile est Kantiani noumeni, "Quod est Ego," superat quod simile est Kantiani phaenomeni, "Quod non est Ego"; et qua noumenon a Fichtio putatum esse pars ipsius phaenomeni.

Et studium de philosophia politica pro popluli Germaniae pubicavit.

Notae recensere

  1. Carolus Biedermann, De notione libertatis eiusque in philosophia practica usu (Lipsiae: 1843), p. 5.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Internet Encyclopedia of Philosophy • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Fichtium spectant.
  • De Ioanne Fichtio, plato.stanford.edu (Encyclopaedia Philosophica Stanfordiensi) (Anglice)
  • Societas Ioanni Fichtio dicata (Theodisce)