Ioannes Dalberg Acton, vulgo John Emerich Edward Dalberg-Acton et communiter Lord Acton (natus 10 Ianuarii 1834 Neapoli; mortuus 19 Iunii 1902 in oppido Tegurii Bavariae) fuit rerum gestarum scriptor et diurnarius Anglicus. Quamquam catholicus erat, Acton Ecclesiam Catholicam et paparum potestatem temporalem acri subtilique ingenio et iudicio percensuit.

Ioannes Emericus Eduardus Dalberg-Acton primus Baro Acton

Vita recensere

Nepos Ioannis Francisci Eduardi Acton, ministri Neapolitani, annis inter 1859 et 1966 in Parlamento Britannico sedebat et revera inter catholicos Britannicos inter adversarios notissimos factionis ultramontanistarum numerabatur. Quare anno 1861 periodicum liberale »Home and Foreign Review« fundavit, ubi anno 1863 infeliciter temptavit monstrare opus »Matinées royales« a rege Frederici II exaratum esse.

In Concilio Vaticano Primo Romae fuit, unde scripta »Sendschreiben an einen deutschen Bischof des vatikanischen Konzils« (Monaci 1870) et »Zur Geschichte des vatikanischen Konzils« (Monaci 1871) nata sunt. Anno 1869 baro Acton de Aldenham declaratus est et anno 1872 doctoratu honoris caussa a Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis honoratus est. Anno 1876 socius externus in Academiam Monacensem cooptatus est.

Commentarii Gulielmi Gladstone de decretis Vaticanis partes Ioannis Acton clarificavit litteris adhibitis, quae in »Times« legibiles erant.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!