Ioannes Clellon Holmes (natus Ioannes Clellon Holmes, Holyoke Massachusettae 12 Martii 1926Middletown Connecticutae 30 Martii 1988) fuit auctor, poeta, et professor Americanus, qui mythistoria Go (1952), prima mythistoria prostrata, innotuit. Argumentum varias suorum Iacobi Kerouac, Neal Cassady, et Allen Ginsberg res depingit. Holmes, prostratum quietum saepe appellatus, unus ex summis amicis Kerouacianis fuit. Scripsit The Horn, librum qui definitiva Aetatis Prostratae mythistoria iazica habetur.

Holmes fuit plus spectator et descriptor personarum prostratarum sicut Ginsberg, Cassady, et Kerouac quam unus ex eorum numero. Quaesivit, breviter ante Ginsberg ad valetudinarium admissus erat, ut Ginsberg ei mitteret "ullas et omnes res de tua poesi et tuis visionibus,"[1] longius dicens, "Studiosus etiam sum alicuius quod narrare velis . . . de Neal, Huncke, Luciano, de te"[2] (Herbertum Huncke et Lucianum Carr attingens), ad quod Ginsberg epistulam paginarum undecim misit, tam plane quam potuit, ingenium sui "visionis divini" enarrans.

Secundum Holmes, prima aetati adhibitio vocabuli beat ('verberatus, victus, repulsus, demolitus') a Iacobo Kerouac venit, qui ei dixerat, "Scis haec revera est aetas prostrata."[3] Haec notio facta est locutio quotidiana post diem 16 Novembris 1952, cum Holmes commentarium "This Is the Beat Generation" in The New York Times Magazine ederet (p. 10). Holmes locutionem Kerouac tribuit, qui vicissim notionem ab Herberto Huncke acceperat. Holmes collegit mores et ambitiones Aetatis Prostratae maiorem rem significare, quae Go inspiravit.

Postea, Holmes in Universitate Arcansiae docuit, acroases in Universitate Yalensi habuit, officinasque litterarias in Universitate Brunensi obtulit. Cancro mortuus est anno 1988.[4]

Opera recensere

  • Go (1952)
  • The Horn (1958)
  • The Philosophy of the Beat Generation (1958)
  • Get Home Free (1964)
  • Nothing More to Declare (1967)
  • The Bowling Green Poems (1977)
  • Death Drag: Selected Poems 1948–1979 (1979)
  • Visitor: Jack Kerouac in Old Saybrook (1981)
  • Gone in October: Last Reflections on Jack Kerouac (1985)
  • Displaced Person: The Travel Essays (1987)
  • Representative Men: The Biographical Essays (1988)
  • Passionate Opinions: The Cultural Essays (1988)
  • Dire Coasts: Poems (1988)
  • Night Music: Selected Poems (1989)

Notae recensere

  1. Anglice: "any and all information on your poetry and your visions."
  2. Anglice: "I am interested in knowing also anything you may wish to tell . . . about Neal, Huncke, Lucien in relation to you"
  3. Anglice: "You know, this is really a beat generation."
  4. John T. McQuiston, "John Clellon Holmes, 62, Novelist and Poet of the Beat Generation," The New York Times, 31 Martii 1988.

Bibliographia recensere

  • Charters, Ann, ed. 1992. The Portable Beat Reader. Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN 0670838853; ISBN 0140151028.
  • Charters, Ann, et Samuel Charters. 2010. Brother-Souls: John Clellon Holmes, Jack Kerouac, and the Beat Generation. Jackson : University Press of Mississippi. ISBN 9781604735796.
  • Collins, Ronald, et David Skover. 2013. Mania: The Story of the Outraged & Outrageous Lives that Launched a Cultural Revolution. Top-Five Books.

Nexus externi recensere