Ioannes Christophorus Gottsched (natus die 2 Februarii 1700 Regiomonti-Mendeleyevo , mortuus Lipsiae die 12 Decembris 1766) fuit scriptor praecipue fabularum scaenicarum et studiosus litterarum Germanus, qui multa de emendanda lingua Theodisca scripsit.

Wikidata Ioannes Christophorus Gottsched
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Christophorus Gottsched: imago
Ioannes Christophorus Gottsched: imago
Nativitas: 2 Februarii 1700; Königsberg
Obitus: 12 Decembris 1766; Lipsia
Patria: Brandenburg-Prussia

Familia

Coniunx: Luise Gottsched
Liber poematum collatorum.
Uxor eius Ludovica, quae nuncupabatur Gottschedin, scriptrix et illa et interpres

Vita recensere

Filius praedicatoris mox universitatem Regionmontanam frequentavit theologiae studens. Sed philosophiam artesque maioris aestimavit. Anno 1724 fugit militiae detrectandae Lipsiam, ubi illustris historicus Ioannes Burckhardt Mencke eum filii educatorem declavarit. Eodem anno Gottsched thesi de philosophia Wolfii habilitatus est praelecturus de artibus. Mencke eum introduxit in circulos Poetarum Gorliciensium (Görlitzer poetische Gesellschaft) quos Gottsched postea, cum praeses electus esset, mutavit ad »Deutsche Gesellschaft« (anno 1727). Ista societas locus vere dignus ad poesim rhetoricamque colendas facta est.

Anno 1730 professor extraordinarius in poeticis nominatus est et anno 1734 professor ordinarius in logicis et metaphysicis. Post adventum Lipsiensem ne sex menses quidem transierant quin fructus eius spiritales sentiri possent. Libri »Die vernünftigen Tadlerinnen« (Salinis Saxonicis/Lipsiae 1725–26) et »Der Biedermann« (ibidem 1727) tractationes aedificantes docilesque habebant secundum morem Anglicum confectas. Sequebatur series aliorum periodicorum cum argumentis aesthetico-litterariis: »Beiträge zur kritischen Historie der deutschen Sprache, Poesie und Beredsamkeit« (Lipsiae 1732); »Neuer Büchersaal der schönen Wissenschaften und freien Künste« (Lipsiae 1745–54); »Das Neueste aus der anmutigen Gelehrsamkeit« (Lipsiae 1751–62). Itaque valde in lingua Theodisca emendanda merebatur proponens verba aliena negligere et elegantius scribere.

Praeter periodica sint mentionis digna hae res: »Ausführliche Redekunst« (Hannoverae 1728), »Grundlegung einer deutschen Sprachkunst« (Lipsiae 1748) et imprimis »Versuch einer kritischen Dichtkunst für die Deutschen« (Lipsiae 1730). Hic Gottsched poeseos varietates ordinat neque recommendat ut anima poetica ipsa reveletur; sufficiat scriptores regulas omnes traditas stricte observare. Schola eius de arte poetica critica cum Ioanne Iacobo Bodmer et Ioanne Iacobo Breitinger rixabatur. Namque illi poeticam theoriam definiverant sensu largiore et profundiore, unde anno 1740 inimicitia scientifica atque polemica orta est. Gottsched argumentis victus est et interim in Helvetia Fridericus Amadeus Klopstock magis valere coeperat. Ridiculosum utique fuit, cum Gottsched dixit opus Hermann Christophori Ottonis de Schönaich magis valere quam Messiam Klopstockiensem...

Gottsched maxime in dramatibus occupatus est: operas imprimis sprevit de quo multis persuadere potuit. Ei in animo fuit ut theatrum novum Germanicum ad instar litterarum Francogallicarum nasceretur. Una cum uxore multa opera Francogallice scripta in linguam Theodiscam convertit. Tragoedia eius »Der sterbende Cato« (Lipsiae 1732) valore poetico egebat assectatoribus paucis applaudentibus. Anno 1727 theatri moderator Ioannes Neuber una cum uxore Friderica Carolina cum histrionum turba Lipsiam ingressus consilia Gottschedii respiciebat et reformationem theatralem Germanicam incohatus est. Vel novus spectaculorum ordo secundum Francogallicas rationes constitutus est. Postea Gottsched in opere »Deutsche Schaubühne, nach den Regeln der alten Griechen und Römer eingerichtet« (Lipsiae 1740–1745) dramatum collectionem edidit quae exemplo bono omnibus esset: anthologiam istam complebant - sive in versione originali sive in interpretatione - Gottsched ipse, uxor eius Ludovica Gottsched, Ioannes Elias Schlegel, Quistorp, Uhlich, Ioannes Racine, Petrus Corneille, Voltarius, Iosephus Antonius de Destouches, Molière, Ludovicus Holbergius. Attamen argumentum florilegii citati sat macrum atque pusillum mansit quamquam sine dubio iste labor historice passus magnus fuit.

Gottsched, quoniam se interposuerat in multas res practicas scaenicas, asperiora sufferre debuit. Anno 1741 harmonia eius cum Friderica Carolina Neuber rupta est, cum - in anteludio quodam Neuberiano - ludibrio habitus esset. De hoc Ioannes Christophorus Rost epos comicum scripsit. Anno 1753, cum operettam »Der Teufel ist los« (Weise) similiter impugnaret, novum bellum indictum est. Inde ab isto momento Gottsched praetulit de litterarum historia tantummodo scribere.

Fructus continentiae novae fuit opus pulchrum »Nötiger Vorrat zur Geschichte der deutschen dramatischen Dichtkunst« (Lipsiae 1757–65), ubi conspectus dramatum multorum annis inter 1450 et 1760 scriptorum praesentatur. Opus proh dolor incompletum est, quamvis et hodie auxilio magno sit in studiis de historia dramaticae artis Germanicae patrandis. Ceterum Gottsched multas tractationes de litteris et opuscula philosophica secundum Wolffii vias pepigit. Insuper convertit multa opera Francogallica tempore illuminismi exarata, e.g. de paganis oraculis opus Bernardi de Fontenelle (Lipsiae 1830). Glossarium Petri Bayle praetitulatum »Dictionnaire« publicatum est Lipsiae annis inter 1741 et 1744 Gottsched disponente. Annis inter 1729 et 1740 Gottsched rex litterarum in Germania fuisse videtur, antequam eius glora decresceret. Merita eius plurima ad homines in culturam Theodiscam animadvertendos et ad litteras Theodiscas perficiendas vel a Gotthold Ephraim Lessing haud sufficienter aestimata sunt.

Bibliographia recensere

  • Eric Achermann (ed.): Johann Christoph Gottsched (1700–1766). Philosophie, Poetik und Wissenschaft (= Werkprofile. Band 4). Akademie-Verlag, Berolini 2014, ISBN 3-05-006034-4.
  • Gabriele Ball: Moralische Küsse. Gottsched als Zeitschriftenherausgeber und literarischer Vermittler (= Das achtzehnte Jahrhundert. Supplementa. Band 7). Wallstein, Gottingae 2000, ISBN 3-89244-350-5
  • Detlef Döring: Die Geschichte der Deutschen Gesellschaft in Leipzig. Von der Gründung bis in die ersten Jahre des Seniorats Johann Christoph Gottscheds (= Frühe Neuzeit. 70). Niemeyer, Tubingae 2002, ISBN 3-484-36570-6.
  • Friedrich Gaede: Gottscheds Nachahmungstheorie und die Logik. In: Deutsche Vierteljahrsschrift für Literaturwissenschaft und Geistesgeschichte. Bd. 49, Supplement 1, 1975, p. 105–117
  • Ekkehard Gühne: Gottscheds Literaturkritik in den „Vernünfftigen Tadlerinnen“. (1725/26) (= Stuttgarter Arbeiten zur Germanistik. 48). Heinz, Stuttgardiae 1978, ISBN 3-88099-049-2 in Leipzig. Hirzel, Leipzig u. a. 2007, ISBN 3-7776-1214-6.
  • Herbert Penzl: Gottsched und die Aussprache des Deutschen im 18. Jahrhundert. In: Sprachwissenschaft. Bd. 2, Nr. 1, 1977, p. 61–92.
  • Manfred Rudersdorf (ed.): Johann Christoph Gottsched in seiner Zeit. Neue Beiträge zu Leben, Werk und Wirkung. de Gruyter, Berolini 2007, ISBN 978-3-11-019490-6.
  • Horst Dieter Schlosser: Sprachnorm und regionale Differenz im Rahmen der Kontroverse zwischen Gottsched und Bodmer / Breitinger. In: Dieter Kimpel (Hrsg.): Mehrsprachigkeit in der deutschen Aufklärung (= Studien zum achtzehnten Jahrhundert. 5 = Vorträge der Jahrestagung der Deutschen Gesellschaft für die Erforschung des Achtzehnten Jahrhunderts. 6). Meiner, Hamburg 1985, ISBN 3-7873-0624-2, p. 52–68.
  • Andres Straßberger: Johann Christoph Gottsched und die „philosophische“ Predigt. Studien zur aufklärerischen Transformation der protestantischen Homiletik im Spannungsfeld von Theologie, Philosophie, Rhetorik und Politik (= Beiträge zur historischen Theologie. 151). Mohr Siebeck, Tubingae 2010, ISBN 978-3-16-150014
  • Kurt Wölfel: Gottsched, Johann Christoph. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 6, Duncker & Humblot, Berlin 1964, S. 686 f. (Digitalisat).

Aliqua opera recensere

  • Versuch einer critischen Dichtkunst vor die Deutschen, Lipsiae anno 1730 (editio Lipsiae anno 1751)
  • Erste Gründe der gesamten Weltweisheit, Lipsiae anno 1733
  • Ausführliche Redekunst, Lipsiae anno 1736
  • Grundlegung einer deutschen Sprachkunst, Lipsiae anno 1748
  • Sterbender Cato anno 1732 ("Cato moriens": fabula)

Bibliographia recensere

  • Michael Bernays: J. W. Goethe, J. C. Gottsched. 2 Biographien, Duncker & Humblot, Lipsiae anno 1880
  • Theodor W. Danzel: Gottsched und seine Zeit. Lipsiae 1848 (liber apud books.google.de), editio, Eschborn anno 1997, ISBN 3-88074-700-8

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Christophorum Gottsched spectant.