Ioannes (vulgo Hans) Bakker (natus Amstelodami die 8 Novembris 1937; ibidem mortuus die 21 Ianuarii 2015) fuit ingeniarius et esperantista Batavus, insuper honorarium Universalis Societatis Esperanticae/UEA membrum ab anno 2002 et iam antea ab anno 1976 Associationis iuventutis Esperanticae internationalis/TEJO. Eius pater, eiusdem nomininis, esperantista indefessus fuit et auctor libri definitivi modesti atque sat noti, cui titulus "Esperanto in 20 lessen." Uxor autem eius vocatur Anna Bakker-ten Hagen.

Ioannes Bakker, esperantista Batavus, anno 2007

De vita recensere

Domi lingua Esperantica idioma omnium commune fuit; parentes Amstelodami in via Rokin vel institutum Esperanticum condiderant. Exercitia Esperantica supplemento ei dedit domna van Dijk annis inter 1946 et 1947. Familia omnis bis in Congressu universali fuit, anno 1950 Lutetiae et anno 1954 Harlemi. Anno 1954 puer solus in congressu iuventuti dicato et Hilversi celebrato adfuit, antequam annis gymnasialibus ab Esperanticis paululum abstineret. Reditum ad res Esperanticas autem cepit Ioannes studiosus Delfi in arte navium construendarum. Tunc in gremio TEJO iuvenes esperantistas Batavos colligere est ausus et symbolas informatorias varias in periodicis de lingua Esperantica publicavit. Istis annis uxorem, cuius familia Associationem omnium gentium non nationalem fovebat, cognoverat. Annis 1962 et 1964 filius et filia eis nati sunt.

Anno 1964 conventus TEJO Amstelodami Congressus unversalis Hagae celebrati sunt Ioanne et Anna moderatoribus. Examina linguistica praeparavit et annis inter 1980 et 2001 apud UEA de rebus Africanis responsalis fuit. In praesidio UEA sedebat annis inter 1992 et 1995.[1] Baker laboravit inde ab anno 1965 etiam pro commissione NEJO ab Hunfrido Tonkin fundata, cui in animo colloqui cum institutis publicis non Esperanticis. Saepe linguam Esperanticam in feriis docebat.

Honores recensere

Anno 2000 moderatores periodici Undae Esperantici eum sollemniter esperantistam anni honorarium declaraverunt.

Notae recensere

Nexus externi recensere