Ioannes Carolus Ludovicus Bühring (vere: Johannes Karl Ludwig Bühring; natus die 20 Septembris 1858 in Neuwied/Rhenaniae-Palatinatus, mortuus die 18 Septembris 1937 in Wuppertal) paedagogus et historicus regionalis Germanus fuit.

Vita recensere

Salinis Saxonicis gymnasium Latinum frequentavit et usque annum 1880 isto loco et Gryphiswaldiae studebat linguis Latinae Graecae Theodiscae necnon historiae. Menses 18 magister privatus fuit Venetiis, alterum mensium 18 spatium ibidem sese dedicavit studiis archivalibus ad thesim doctoratus conficiendam quae praetitulata est "Venedig, Gustav Adolf und Rohan. Ein Beitrag zur allgemeinen Geschichte im Zeitalter des 30jährigen Krieges aus venezianister Sicht" (de interpretatione Belli triginta annorum Venetiana). Quod opusculum Salinis Saxonicis prelo commendatum est anno 1885, cum doctoratu laurea iam anno 1884 accepta esset.

Anno 1886 veniam docendi gymnasialem recepit. In Schola burgensi Hallensi annum probationis instructoriae praescriptum implevit, ubi ut professor auxiliaris usque annum 1889 mansit.

Postea Ioannes Bühring Arnstadium venit ubi in honorabili gymnasio assistens professor creatus est. Rectore anno 1892 proclamato professor gymnasialis ordinarius inde ab anno 1899 vocatus est. Anno 1901 ad gymnasium haud humanisticum Elberfeldense venit quod nostris diebus Wilhelm-Dörpfeld-Gymnasium nuncupatur. Ibi rude donatus est anno 1923. Omnes tres filios amisit, quorum duos in Primo bello mundano.

Momentum scientificum recensere

Bühring Associationem musealem Arnstadii condidit quam ab anno 1894 usque ad Arnstadii valedictionem duxit. Membrum eius honoris caussa factum est anno 1903. Annis a 1894 ad 1901 operam voluntariam potissimam dabat in Ducali archivio Arnstadiensi ubi una cum Arminio Schmidt omnia archivalia ordinaturus disponebat. Thuringia relicta Thuringis porro usus est.

Maniae Rennsteig propugnator recensere

Anno 1896 una cum Ludovico Hertel Sodalitatem Rennsteig 1896 condidit. Anno 1896 librum migratoribus dicatum exaravit cui titulus Der Rennsteig des Thüringer Waldes. Hinc fit viam Rennsteig inter semitas Germanicas scientifice indagatissimas numerare possumus. Anno 1910 Bühring sodalitatis citatae praeses electus est. Mappam geographicam cum propositis itineribus edi iussit. Ipse saltem quater decies semitam Rennsteig totam transmigravit, ut mappae identidem augeri emendarique possent. Insuper res historicas regionales plurimas tractavit pro commentariis his: "Arnstädtisches Nachrichts- und Intelligenzblatt", "Alt-Arnstadt", "Zeitschrift für Thüringische Geschichte und Altertumskunde", "Die Mareile" (=periodicum sodalicium officiale).

Opera selecta recensere

  • "Die Alteburg bei Arnstadt, eine Wallburg der Vorzeit", apud: Gymnasialprogramm 1892
  • "Das Walpurgiskloster vor Arnstadt in Geschichte und Sage", apud: Arnstädtisches Nachrichts- und Intelligenzblatt (13.4.1894)
  • "Die Arnstädter Wachstafeln", apud: Alt-Arnstadt 1/1901 (una cum Arminio Schmidt)
  • Geschichte der Stadt Arnstadt 704-1904, Arnstadt 1904

Bibliographia recensere

  • Andrea Kirchschlager: "Zum 65. Todestag von Prof. Dr. Johannes Bühring - Verfasser der Geschichte der Stadt Arnstadt 704-1904, anläßlich ihrer 1200-Jahrfeier", apud: Aus der Vergangenheit von Arnstadt und Umgebung 12/2002, p. 204-211
  • Andrea Kirchschlager, Ulrich Lappe, Peter Unger (edd.): Chronik von Arnstadt. Zeittafel/Chronik. Festschrift zur 1300-Jahrfeier der Stadt Arnstadt (=Veröffentlichungen des Historischen Vereins für Schwarzburg, Gleichen und Hohenlohe in Thüringen, 3), domus editoria Kirchschlager, editio prima, Arnstadii 2003, (ISBN 3-934277-07-1), p. 221-222

Nexus externi recensere