Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin

ganeo

Ioannes Anthelmus, vulgo Jean Anthelme Brillat-Savarin (Bellicii natus die 2 Aprilis 1755; Lutetiae die 1 Februarii 1826 mortuus)[1] fuit scriptor opusculorum de iurisprudentia singulique libri de re cibaria a plurimis laudati, titulo Physiologie du goût, quem impensis suis anno 1825 divulgari iussit.

Wikidata Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin: imago
Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin: imago
Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin: subscriptio
Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin: subscriptio
Nativitas: 1 Aprilis 1755; Hôtel Brillat-Savarin
Obitus: 2 Februarii 1826; rue des Filles-Saint-Thomas
Patria: Francia

Memoria

Sepultura: Coemeterium Père Lachaise, Anthelme Brillat-Savarin's tomb
Auctor primá paginá editionis 1848 Physiologie du goût depictus

De vita recensere

Circa annum 1776 iuribus apud universitatem Divionensem studuit. Ibi puellam cognovit, nomine Ludovicam, quae anorexia propter suasione amicarum mortua est.[2] Praefectus urbi nativae meruit; unde anno 1793, a rerum novarum cupidis minatus, in Helvetiam refugium petivit, deinde in Civitates Foederatas ibi tres annos morabat.[3] Multos annos Lutetiae iuris consultus operam dedit. Versaliis interdum habitabat.[4]

Nunquam matrimonio se coniunxit.[5]

Ad messam commemorativam regis Ludovici XVI in ecclesia S. Dionysii die 21 Ianuarii 1826 convocatus, iamque influentiae affectus, cito aegrotans, ab Iosepho Récamier filiolo curatus, post aliquot dies mortuus est.

Opera recensere

  • 1790 : Discours de Brillat-Savarin sur la manière d'organiser les tribunaux d'appel. Lutetiae: Imprimerie Nationale
  • 1801 : Vues et projets d'économie politique. Lutetiae: Giguet et Michaud
  • 1808 : Théorie judiciaire. Lutetiae: Huguet
  • 1814 : De la Cour suprême. Lutetiae: Teslut
  • 1819 : Essai historique et critique sur le duel Textus .djvu apud Communia
  • 1820 : "Note sur l'archéologie de la partie orientale du département de l'Ain" in Mémoires de la Société des Antiquaires
  • 1826 : Physiologie du goût
  • 1848 : La Cuisine ordinaire (congeries operum Beauvilliers, Carême, Brillat-Savarin, Gastaldy, aliorum) vol. 1 vol. 2 apud Gallica
  • 1950 : Voyage à Arras (fabula erotica). Leodii: Dynamo, Pierre Aelberts, 1950 Textus apud Gallica

Notae recensere

  1. Ita sepulcrum (vide imaginem nostram). Die 1 Aprilis 1755 natus, die 2 Februarii 1826 mortuus secundum Balzac (1835) et Monselet (1879)
  2. Physiologie du goût "Meditationes" 23
  3. Physiologie du goût "Varietates" 14
  4. Physiologie du goût "Meditationes" 8.49
  5. Physiologie du goût "Dialogus". Quam rem Monselet (1879) negavit, sed inconsulte: vide Fisher (1949) "Dialogue" nota subiuncta 2

Bibliographia recensere

Fontes fere coaevi
  • 1835 : Honoré de Balzac, "Brillat-Savarin (Anthelme)" in Biographie universelle ancienne et moderne. Supplément vol. 59 (Lutetiae: Michaud, 1835) pp. 245-250
  • 1838 : Balthasar-Anthelme Richerand, praefatio in Jean Anthelme Brillat-Savarin, Physiologie du gout, ou Méditations de gastronomie transcendante, dédiée aux gastronomes parisiens. 5a ed. 2 voll. Lutetiae: Teyssier vol. 1 2 apud Monacenses
Eruditio recentior
  • "Brillat-Savarin Jean Anthelme" in Alan Davidson, The Oxford Companion to Food (Oxonii: Oxford University Press, 1999. ISBN 0-19-211579-0) pp. 106-107; Tom Jaine, ed., 2a ed. 2006; 3a ed. 2014
  • David Downie, A Taste of Paris (Novi Eboraci: St Martin's Press, 2017) pp. 184-201
  • Priscilla Parkhurst Ferguson, "A Cultural Field in the Making: Gastronomy in 19th‐Century France" in American Journal of Sociology vol. 104 (1998) pp. 597-641 JSTOR, praecipue pp. 616-619
  • Priscilla Parkhurst Ferguson, Accounting for Taste: The Triumph of French Cuisine (Chicagi: University of Chicago Press, 2004) pp. 30-33, 97-100 et alibi
  • Beatrice Fink, Jean-Anthelme Brillat-Savarin in Alice Arndt, ed., Culinary Biographies. Houston: Yes Press, 2006. ISBN 978-0-9718322-1-3 pp. 78-81
  • M. F. K. Fisher, interpr., The Physiology of Taste; or, Meditations on transcendental gastronomy. Novi Eboraci: Limited Editions Club, 1949
  • Giles MacDonogh, Brillat-Savarin. The Judge and his Stomach. Londinii: John Murray, 1992
  • Stephen Mennell, All Manners of Food (Oxoniae: Blackwell, 1985) pp. 267-270 et alibi
  • Charles Monselet, praefatio in Jean Anthelme Brillat-Savarin, Physiologie du gout. 2 voll. Lutetiae: Librairie des Bibliophiles, 1879 vol. 1 vol. 2 apud Gallica
  • Lucien Tendret, La table au pays de Brillat-Savarin. Bellicii: Bailly, 1902 Textus
  • Germaine de Villeneuve, Joseph Dulaud, Antelme Brillat-Savarin: 1755-1826. Ambariaci Bellicensium: Arc-en-ciel, 1952 De hoc libro

Nexus interni

Nexus externi recensere

 
Sepulcrum Brillat-Savarin in coemeterio Père Lachaise. Dies nativitatis obitusque inscribuntur
  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon