Intercalatio est terminus technicus, qui in temporum ratione in usu est: Certum temporis spatium (secundum, minutum, hora, dies, hebdomas, mensis, annus) in systema calendarii datum (sicut calendarium solare, calendarium lunare, calendarium lunisolare) intericitur (intercalatur), ut cursui siderum observato accomodetur.

Iam Calendarium Romanum – initio Calendarium lunare decem mensium – intercalationibus usus est, quae dies intercalaris mensis intercalaris et annus intercalaris vocatae sunt.

Calendarium, ut usui cottidano aptum sit, totos dies exhibere debet, quod annus solaris 365¼ dierum non exhibet. Inde in calendario Gregoriano quinto quoque anno dies calaris inicitur, non autem certis annis saeculorum, qui per 400 non dividuntur (sicut 1700, 1800, 1900, 2100).

Aliud exemplum est Calendarium Hebraicum, quod annum lunisolarem observat. et annum solarem 365¼ dierum et annum lunarem observat. Certis annis mensis decimus tertius intercalatur, ut calendarium necessitatibus accomodetur.

Nexus interni

Nexus externi recensere