Insula U Thant, rite Insula Belmont (Anglice: Belmont Island), est minima insula Burgi Manhatae in Urbe Novo Eboraco sita, re vera insula artificiosa, 30 × 61 m (100 × 200 pedes) lata, in Flumine Orientali paululum ad meridiem Insulae Rooseveltianae versus.[1][2] Hic tractus terrenus in medio Praetorio Consociationis Nationum ad Viam 42 et Vivario Civitatis Gantry Plaza in Urbe Insula Longa iacet, propria Burgi Manhatae Comitatusque Novi Eboraci pars. Insula, a Noveboracensi Hortorum Oblectationumque Parte administrata, nunc refugium avium migrantium protegitur, praecipue pro parva colonia Phalacrocoracium auritorum, aditusque ergo publice interdicitur.[3][4][5] Ob scopulos autem in aquis quae insulam cingunt, locus piscatoribus Moronis saxatilis est gratissimus.[6]

Insula U Thant ex septentrionibus visa, cum Ponte Williamsburg parte postica.
Despectus in aedificium Chrysleranum parte postica et in Praesidium Consociationis Nationum, Insula U Thant parte antica.

Historia recensere

Insula ex effectibus Gulielmi Steinway constructionis cuniculorum pro tram? (trolleys) sub flumine ad conectendas Manhatam Vicumque Steinwayanum, eponymam societatis urbem, nunc in Astoria sita, decennio 190 orta est. Terra insularis est super Scopulo Man-o'-War constructa, strue saxorum granitis ex nimio landfill? ex foramine per scopulum ad cuniculos effossum. Steinway obito cuniculoque noniam confecto, Augustus Belmont Jr. argentarius propositum anno 1907 complevit, insula populo Novi Eboraci gratuito relicta. Cuniculi Steinwayani iam in usu sunt ut partes Lineae IRT Flushing in Subvia Urbis Novi Eboraci, et hamaxostichi recte sub insula transeunt. Insula Belmont ex aerario appellata, facta est legitima insulae nomen.

Insula memoria paene excidebatur unum ferme saeculum, donec anno 1977, trans flumen ad Praesidium Consociationis Nationum, adoptata est a sectatoribus guru Sri Chinmoy, tunc cappellanus inter religiones. Eorum grex, "Meditatio Pacis ad Consociationem Nationum" appellatus, insulam ex civitate Novo Eboraco conduxit, superficiem viridem fecit, et ex U Thant, priore Generali Consociationis Nationum Secretario amicoque Chinmoy, haud sollemni more appellavit. Nomen Insula U Thant iam manet usitatum insulae nomen. Insula nunc est situs rei metallici unitatis arcus (Anglice metal oneness arch) vocatae, qui aliquae privata viri eodem nomine vocati bona conservat.[3][7]

Anno 1999, The New York Times Magazine certaminis internationalis auctor fuit quo homines capsulam temporalem designabant ut res arte factae proximo millennio conservarentur. Descriptio a Caples Jefferson Architects summissa proposuit obeliscum granitum super Insulam U Thant ponendum qui se gradatim dissolveret, ut solum capsula temporalis saeculo tricensimo exeunte exstaret.[8]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Mascia, Jennifer (5 Iulii 2009). "Sand, Surf and Shoobies" .
  2. Formula:Cite map.
  3. 3.0 3.1 Schneider, Daniel B. (6 Octobris 1996). "F.Y.I." .
  4. Brody, Jane E. (8 Septembris 1998). "A Cleaner Harbor Lures Water Birds to New York" .
  5. Berger, Joseph (4 Decembris 2003). "So, You Were Expecting a Pigeon?; In City Bustle, Herons, Egrets and Ibises Find a Sanctuary". The New York Times .
  6. Kaminsky, Peter (7 Novembris 2004). "Some Special Spots in Shadow of Skyline" .
  7. Baard, Erik (4 Iunii 2002). "Holy Waters". The Village Voice. Novi Eboraci .
  8. Muschamp, Herbert (5 Decembris 1999). "Designs for the Next Millennium. Caples Jefferson". The New York Times .

Nexus externi recensere