Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Insomnia est indicium cuiuslibet nonnullarum somnipathiarum. Ea non posse saepenumero obdormiscere vel non posse perdormire noctem significat. Insomnia potentiam hominum vigilantum infringit. Homines qui insomnia dolent operam perficere aut animum in quid vis defigere non possunt. Potest esse periculosum gubernare autocinetum an operari machinalibus instrumentibus quod haec requirent intentionem animi et non agi somniculose debent. Insomnia sine aliis causis principalis insomnia appellatur. Apud Facultatem Salutis Auxiliique Hominibus, sexaginta quattuor milliones hominum in Civitatibus Foederatis insomnia dolent quotannis. Plures mulieres quam viri dolent insomnia.

Insomnia, tacuinum sanitatis (saeculo XIV)

Genera insomniae recensere

Tres formae insomniae sunt. Transitoria insomnia dies usque ad septimanas durat. Morbus somni et mutatum circumiectum somni et tempus somni et severa abiectio animi et tensio—omnia talia transitoriae insomniae causae sunt. Acuta insomnia tres septimanas ad sex menses durat. Chronia insomnia multos annos perdurat. Alio morbo effici potest vel ipse primus morbus esse. Fatigatio musculorum animique et videre quod non sit verus effectus chroniae insomniae sunt. Etiam nonnumquam omnia se movere lento motu videtur.

Causae insomniae recensere

Multae causae sunt insomniae: psychoactiva medicamina et coffeinum et cocainum et hormona mutatiores et contentio enervans et timor et anxietas et tensio et difficultatei argentaria et morbi mentis. Vulnus quoque aut aliquid quo dolor efficatur insomniam efficere potest. Dolor commodum locum invenire ad obdormiscendi prohibet. Hoc etiam evigilare efficat si compressus vulnere an regione grave ponitur. Alia causa insomniae est fluctuatio hormonorum muliebrum. Parasitus iniucundum sensum colo homini dormientis efficere potest. Medicamina dormiendo insomniam recasam efficet per dependentiam. Etiam nimium televisionis spectandae insomniam efficere potest. Implacidorum crurum syndroma efficere insomniam potest quod necessitas movere crura assidue difficile, si non impossibile, obdormiscere facit. Pars definitionis implacidorum crurum syndromae est ingravescere nocte et cum temptandum dormire. Dimittere medicamina dormienda efficat implacidorum crurum syndromam.

Parasomnia est dormiens ambulare et cum somniis dormire turbulentum et dormiens violentus esse. Fatalis insomnia familiae, triste dictu, est morbus geneticus quo insomnia interneciva tandem est. Studium de somno docet homines tradere numero circadiano et metabolismo celeriores qui insomnia dolant. Hoc fit die nocteque, et non fit homini cuius somnus intentionaliter irrumpitur. Mortuo cognato aut amico aut amante, insomnia saepe fit si luctui satis temporis non sinitur. Haec insomnia durare multos annos potest.

Apud perrogationem ab Nationale Congregatione Somni abhinc septem annos, quinquaginta et octo centesima adultorum indicios insomniae paucos noctes aut plures singulis hebdomadibus sentit. Americanas Societas Pro Cancro Curando studium egit quod decrevit homines vivere diutius qui insomnia dolent sed medicaminibus dormiendo non utuntur. Hoc paululum solacium est hominibus dolentibus insomnia. Homines autem qui sex ad octo horas perdormiunt minimam centesimam mortalitatis habent. Homines qui magis quam octo horas aut minus quam sex horas perdormiunt altiorem centesimam mortalitatis habent. Hoc contradicere priori argumento videtur, sed uti medicamina dormiendo auget centesimam mortalitatis, quod auctam centesimam mortalitatis hominibus dormiendis minus quam sex horas explicat.

Sanationes insomniae recensere

Quoniam insomnia effici alio morbo vel medicaminibus vel difficultate psychologica potest, decernere causam magni momenti est antequam optandam curatio est. Hygiene somni attendenda est antequam medicamina ab medico praecipiantur. Medicamina hypnotizanda uti potest nutrienda insomnia, sed uti breviter suadatur. Sunt multae curationes insomniae quae per medicamina non sunt. Attendere hygieni somni unus harum est. Therapia cohibitione somni alia est, atque therapia laxamento alia est. Therapia laxamento contineat meditationem. Exemplum huius est Buddha, qui meditationem amantem suasit causa efficiendi laxamenti et causa efficiendi boni somni. Natare in calido salso liquore in lacu est technica potens ad efficiendum laxamentum. Adiunctum quod se remittit saepe reficiens est permittere naturalem somnum in lacu et postea in cubile. Homines, hac arte temptata, nonnumquam inveniunt unam sessionem esse satis coepere naturale exemplare somni.

Multi homines temptant incitare somnum capilulis. Recens studium conceptam therapiam morum esse efficientem quam medicamina dormiendo invenit. In hac therapia, aeger docitur meliores mores somni, et cognitiones quae non verae et damnosae sunt auferuntur. Medicamina tantum funguntur, quantum haec therapia paulisper, sed medicamina tandem cessat fungi, cum corpus fit immune medicaminibus. Concepta therapia morum persisteret multo postquam therapia dimittitur. Medicamina et concepta therapia morum simul non benefacit magis quam sola therapia.

Hygiene somni recensere

Hygiene somni est notio, quibus mores varii noctis tranquillioris circumscribitur: circumiecta somnifera televistris vel telephonis gestabilibus careant. Cubiculi temperatura esto modesta (18°C, 65°F), noctu ipsum tenebricosum. Dormiendi tempora sint, quantum posset, constanter. Quamquam quieti se tradendi sine fatigatione non commendatur; et expergiscens noctu, si vigilans, exeat e cubiculo, usque iterum fatiogatio sentiatur. Consilium momenti maximi: Noctu noli horologium spectare.

Pericula insomniae recensere

In senectute qualitas somni imminuta cum periculo suicidii creto sociata est[1].

Notae recensere

  1. Bernert RA, Turvey CL, Conwell Y et al. (2014). Association of poor subjective sleep Quality with risk of death by suicide during a 10-year period. A longitudinal, Population-based study of late life. JAMA Psychiatry 71: 1129-37. (Anglice)

Nexus interni