Hic index continet omnes reges Seleucidarum regni secundum dominatus sui annos.

Reges Seleucidarum recensere

Effigies Nomen
Cognomen
(Vitae spatium)
Dominatus anni Cognati Notae
  Seleucus I
Nikator
(natus um 358 a.C.n.; mortuus 281 a.C.n.)
305–281 a.C.n. Exorsis post mortem Alexandri Magni bellis Diadocharum suum initio accepit sorte dominium, deinceps autem se ipse regem coronavit.
  Antiochus I
Soter
(natus 324 a.C.n.; mortuus 261 a.C.n.)
281–261 a.C.n. filius Seleuci I Ex anno 294 a.C.n. a patre in partibus trans Euphratem sitas rex designatus.
  Antiochus II
Theos
(natus 286 a.C.n.; mortuus 246 a.C.n.)
261–246 a.C.n. filius Antiochi I Asiam Minorem recuperavit, tamen adversa fortuna Thraciam occupavit, Bactriam atque Parthiam satrapias amisit. Ab uxore Laodice veneno est interfectus.
Seleucus II
Callinicus
(natus 265 a.C.n.; mortuus 226 a.C.n.)
246–226 a.C.n. filius Antiochi II A matre Laodice rex designatus Syriam, Mesopotamiam Asiamque Minorem amisit.
Seleucus III
Keraunos sive Soter
(natus 243 a.C.n.; mortuus 223 a.C.n.)
226–223 a.C.n. filius Seleuci II Patre defuncto rex appellatus anno 223 ab ipsius militibus dum agmen in Asiam Minorem fecit interfectus.
Antiochus III
Magnus
(natus 242 a.C.n.; mortuus 187 a.C.n.)
223–187 a.C.n. filius Seleuci II Postquam ad regnum pervenit multas satrapias olim ab Alexandro imperio partas, nunc autem amissas recuperavit. Primus omnium regum Seleucidarum bellum cum Romanis gessit atque ab eis devictus Asiam Minorem cessit.
Molon

(mortuus 220 a.C.n.)
222–220 a.C.n. Origine satrapes Mediae designatus contra Antiochum III rebellans Babyloniae potitus tamen ab eo pulsus est.
Achaeus

(mortuus 213 a.C.n.)
220–213 a.C.n. nepos Seleuci II, nepos Antiochi III Anno 220 a.C.n. in Asia Minore a militibus rex appellatus, tamen incepto potirendae Seleuciae abstinere est coactus, ne milites seditionem in se facerent. Initio cum Antiochus III aliis in partibus esset occupatus prospere pugnans tamen 213 a.C.n. amissa sede eius Sardibus occisus est ab eo.
Seleucus IV
Philopater
(mortuus 175 V Chr.)
187–175 a.C.n. filius Antiochi III Anno 189 a.C.n. caesar designatus dum regnabat opibus ad militibus stipendia solvendis carens praedari thesaurum templi Hierosolytami curavit.
Antiochus IV
Epiphanes
(natus 215 a.C.n.; mortuus 164 a.C.n.)
175–164 a.C.n. filius Antiochi III, frater Seleuci IV Quattuordecim annos obses Romae degebat, deinde Athenas vectus se in fratrem vectus eum successit. Etiamsi Ptolemaeos prospere impugnavit tamen a Romanis impeditus est, ne totius Aegypti potiretur. Ultimus cum Seleucidarum anabasin in interiora Asiatici sui regni temptaret a Parthis est interfectus.
Antiochus V
Eupator
(natus 173 a.C.n.; mortuus 162 a.C.n.)
164–162 a.C.n. filius Antiochi IV Initio regis consilium ob iuventutem sui in vice regnabat. Paulo post quam Demetrius ex exsilio reversus est ab eo interfectus est.
Demetrius I
Soter
(mortuus 150 a.C.n.)
162–150 a.C.n. filius Seleuci IV Inter annos 178 a.C.n. et 162 a.C.n. cum obses Romae versatus esset domum reversus fratrem eius interfici iussit. Frustra conatus partes undique ab hostibus occupatas regni recuperare anno 150 a.C.n. regno est pulsus atque interfectus.
Alexander I
Balas
(natus ante 153 a.C.n.; mortuus 145 a.C.n.)
150–145 a.C.n. Se filium Antiochi IV esse simulans a Romanis in regno potirendo subsidiis iuvatus per annos 152 a.C.n. usque 150 a.C.n. dominatum adeptus est. Propter nimiam luxuriam anno 145 a.C. depulsus atque interfectus est.
Demetrius II
Theos Nikator Philadelphos
(natus ante 160 a.C.n.; mortuus 125 a.C.n.)
145–139 a.C.n. filius Demetrius I Postquam ad regnum pervenit seditiones ubique ortas impugnans anno 139 a.C.n. a Parthis est captus.
Antiochus VI
Dionysos
(natus um 148 a.C.n.; mortuus ca. 142 a.C.n.)
144–142 a.C.n. filius Alexandri I atque Cleopatrae Theae dictae A Diodoto Tryphone usurpator actus contra Demetrium II iam anno 142 a.C.n. obivit.
  Diodotus Tryphon

(mortuus 138 a.C.n.)
142–138 a.C.n. Post mortem Antiochi VI ipse rerum potitus tamen a Demetrio II atque Antiocho VII pressus est adeo, ut anno 138 a.C.n. vitae suae finem fecit.
  Antiochus VII
Euergetes sive Sidetes
(mortuus 138 a.C.n.)
138–129 a.C.n. filius Demetrii I, frater Demetrii II Usupatorem Diodotum Tryphonem itemque Iudaeos devicit, tamen in agmine contra Parthos est interfectus.
Demetrius II
Theos Nikator Philadelphos
(natus ante 160 a.C.n.; mortuus 125 a.C.n.)
129–125 a.C.n. filius Demetri I Dum frater agmen contra Parthos temptat est liberatus iterum ad regnum pervenit. Postquam Aegyptiarum res conatus est ordinare ab Alexandro II est regno pulsus.
  Alexander II
Zabinas
(mortuus 123 a.C.n.)
129–123 a.C.n. Filius dicitur Alexandri I, a Ptolemaeo VIII usurpator est nominatus contra Demetrium II. Denique regno depulsus est ab Antiocho VIII.
Seleucus V
Philometer
(mortuus 125 a.C.n.)
126–125 a.C.n. filius Demetrius II Demetrio II occiso una cum matre Cleopatra Thea regnans ab illa ipsa est interfectus anno 125 a.C.n.
Cleopatra Thea
Euergetis
(natus ante 165 a.C.n.; mortuus 121 a.C.n.)
125–121 a.C.n. Filia Ptolemaei VI Initio una cum Seleuco V regnavit. Post quam eum interficerat in vice Antiochi VIII regnavit.
Antiochus VIII
Epiphanes Philometor Kallinikos
(natus ca. 141 a.C.n.; mortuus 96 a.C.n.)
121–96 a.C.n. filius Demetrii II Una cum matre Cleopatra Thea regnans eam post quam veneno deleri eum conata erat interfici iussit. Anno 116 a.C.n. fratrem Antiochum IX impugnavit.
Antiochus IX
Eusebes Kyzikenos
(mortuus 96 a.C.n.)
116–96 a.C.n. filius Antiochi VII Ex anno 116 a.C.n. cum Antiocho VIII fratre de regno decertavit. Postquam anno 96 a.C.n. consenserat regnum cum eo partiri a filio Antiochi VIII, Seleuco VI, est occisus.
Seleucus VI
Epiphanes Nikator
(natus ca. a.C.n.; mortuus 95 a.C.n.)
96–95 a.C.n. filius Antiochi VIII Patre interfecto potitus rerum nepotem Antiochum IX devicit, tamen anno 95 a.C.n. postquam cladem ab Antiocho X accepit Mopsuestiae est interfectus.
Antiochus XI
Eusebes sive Philadelphos
(natus circa 115 vel 113 a.C.n.; mortuus 92 a.C.n.)
95–92 a.C.n. filius Antiochi VIII Civile bellum cum quinque fratribus gessit.
  Demetrius III
Eukairos, Theos, Philopator sive Soter
(natus um 115 a.C.n.; mortuus 88 a.C.n.)
95–88 a.C.n. filius Antiochi VIII Civile bellum cum quinque fratribus gessit.
Antiochus XII
Dionysos Epiphanes Philopator Kallinikos
(natus um 115 a.C.n. mortuus 84 a.C.n.)
87–84 a.C.n. filius Antiochi VIII Civile bellum cum quinque fratribus gessit.
Antiochus X
Eusebes Philopator
(mortuus 83 a.C.n.)
95–83 a.C.n. filius Antiochi IX Civile bellum cum quinque consobrinis gessit.
Philippus I
Philadelphos
(natus circa 115 vel 113 a.C.n.; mortuus 83 a.C.n.)
95–83 a.C.n. filius Antiochi VIII Civile bellum cum quinque fratribus gessit.
  Tigranes
Magnus
(natus um 140 a.C.n. mortuus 55 a.C.n.)
83–69 a.C.n. filius Tigranis I Armeniae antea rex ab anno 83 a.C.n. maximam veteris Seleucidarum regni partem occupavit. Tamen iam anno 69 a.C.n. a Romanis est coactus has partes nuper acquisitas cedere.
Antiochus XIII
Philadelphos Asiatikos
(natus 85 a.C.n. mortuus 64 a.C.n.)
69–64 a.C.n. filius Antiochi X In statum clientis rei publicae Romanae est minutus.
Philippus II
Philorhomaios sive Barypos
(natus ca. 95 a.C.n. mortuus ca. 56 a.C.n.)
69–63 a.C.n. filius Philippi I Patre occiso Ciliciam provinciam prospere contra Tigranem prospere defendit. Tigrane liminibus pulso cliens est factus rei publicae Romanae atque ultimus Seleucidarum exiguum tenuit hanc provinciam dominium.