Ianus Cornarius (Theodisce: Simon Haynpol ; natus Cygneae anno 1500; Ienae obiit die 16 Martii 1558) fuit medicus, philologus, professor Germanicus.

Wikidata Ianus Cornarius
Res apud Vicidata repertae:
Ianus Cornarius: imago
Ianus Cornarius: imago
Nativitas: 1500; Cygnea
Obitus: 16 Martii 1558; Iena
Patria: Germania
Cornarius addito epigrammate Ioannis Sambuci

Vita recensere

Humanista praeclarus primum 1517 Lipsiae universitate studiis maxime medicis incumbebat. Baccalauratum adeptus est 13 Septembris. Die 30 Maii 1519, se transtulit ad Leucoreae universitatem, ubi magister artium factus est die 24 Ianuarii 1521. Ipso anno, munere professoris artis grammaticae Latinae atque Graecae fungi coepit. Licentiatum medicinae die 9 Decembris 1523 accepit; praeterea operibus Graecis (praesertim medicinalibus) in linguam Latinam vertendis excelluit. Mox autem Wittenberga relicta Europam pervagari coepit, quo tempore et Basiliae cum Erasmo utebatur. Breviter in patriam suam reversus 1557 universitati Ihenae succurrit, ubi anno post diem obiit.

Opera atque Sententiae recensere

Secundum Melchiorem Adam haec scripsit:

  • Corpus Hippocraticum Latine, cui etiam iusiurandum Hippocraticum inest.
  • Translationes vel emendationes translationum Galeni
  • Latinus Aëtius, qui universam medicinam sedecim libris includere conatus est.
  • Dedit et Paulum Aeginetam, qui idem quod Aetius, septem libris efficere studio habuit: ad quem accesserunt dolabellarum Cornarii libri septem: quibus difficiles, obscuros, atque asperos eorum librorum locos explicat, illustrat, ac dedolat: non ad cum solum auctorem intelligendum, sed etiam ad alios Graecorum locos.
  • De Theologicis etiam vertit Basilium magnum, Epiphanium, Chrysostomum,
  • Latine autem conscripsit catechesin: et orationes tres in Leonhardum Fuchsium, medicum Tubingensem: qui ei litem super versionibus quibusdam moverat: quam utrinque vix philosophice persecuti sunt.

Insuper versionem Geoponicorum Latinam confecit annoque 1538 edidit:

  • Constantini Cæsaris selectarum præceptionum de agricultura libri viginti, Iano Cornario medico physico interprete. Venetiis 1538; Basileae 1538, 1539, 1540; Lugduni 1541; Cassii Dionysii Uticensis de agricultura libri XX, desyderati diu et falso hactenus Constantino Caes. adscripti, Lugduni 1543; Geoponicon libri XX. qui à nonnullis Dionysio Uticensi, ab aliis Constantino Magno imperatore attribuuntur, Lugduni 1658. textus editionis 1541 textus editionis 1543

Hanc versionem anno 1704 Petrus Needham repetivit cum emendationibus nonnullis in editione cuius titulus est Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae); rursus anno 1781 Ioannes Nicolaus Niclas in editione Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso, scholastico, collectore (Lipsiae).

Anno insequenti versionem Latinam operis Artemidori de somniorum interpretatione divulgavit:

  • Artemidori Daldiani philosophi excellentissimi De somniorum interpretatione libri quinque. Basileae: Frobenius, 1539 Textus apud archive.org

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!