Iacobus de Paradiso (natus Benedictus Stolzenhagen non ante annum 1381 apud Iutrebocum in Brandenburgo, mortuus die 30 Aprilis 1465 Erfordiae) notus homo ecclesiasticus Germanus fuit et scriptor entheus. Nominis versiones alias en: Iacobus ab Iutreboco et Iacobus Cisterciensis / Carthusianus (dependebat versio ab ordine religioso cui ad tempus adhaerebat).

Monasterium in Paradiso in hodierna Polonia apud Świebodzin, ubi Iacobus restabat ante studia Cracovienscia

Vita recensere

De origine paupere e familia agresti ipse in homelia quadam locutus est, de qua fragmentum conservatum est. Sed doctrinas scientificas omnes et cursum honorem vita monachica nactus est. Quemadmodum in Polonicum monasterium Cistercianorum apud Świebodzin venerit, incertum est. Ab abbate Cracoviam missus est ad universitatem ut magis doceretur. Ibi laureatus est magister philosophiae atque doctor theologiae quod raro in Cistercianis Germanis Polonisque fuisse constat. In patriam reversus mox abbas factus est. Anno autem 1441, legato papali approbante, ordinem Cistercianorum reliquit, quippe qui - secundum Iacobi opinionem - regulas disciplinares minus observaret. Familiam fratrum novam invenit in Cartusia Erfordiensi ad Montem Sancti Salvatoris. Ibidem et prior est creatus et saepe in Universitate Hierana praelectiones habuit. Anno 1455 vel rector universitarius electus est. Magistrum Erfordiae habuit Ioannem de Indagine confratrem.

Gravitudo recensere

Iacobus monachus fervidus fuit qui maxime cogitabat de vita monasteriali reformanda. Ei fini pepigit Petitiones religiosorum pro reformatione sui status; criticam acriorem fecit et superiores criticare ausus est apud De negligentia praelatorum. Vel pontifici maximo Nicolao V persuadere conatus est, ut reformator ecclesiasticus fieret. Id in opere Avisamentum pro reformatione ecclesiae bene cernitur. Paucis in ideas assentientibus opus denique ardentissimum exaravit praetitulatum De septem ecclesiae statibus ubi de variis conciliis sic dictis reformatoriis scripsit ecclesiam esse in ancipiti, vitam religiosam esse adductam in discrimen. Captant utique argumenta eius de concretis methodis adhibendis ut vita religiosa emendaretur.

Bibliographia recensere

  • Walch: Monumenta medii aevi, vol I+II, 1757/1771
  • Engelbert Klüpfel: Vetus bibliotheca ecclesiastica, Friburgi 1780
  • Ludger Meier, Ludger: Die Werke des Erfurter Kartäusers Jakob von Jüterbog in ihrer handschriftlichen Überlieferung, (=Beiträge zur Geschichte der Philosophie und Theologie des Mittelalters, 37/5), domus editoria Aschendorff, Monasterii 1955

Nexus externi recensere

Fons recensere

Godedhardus Lechler: "Jakob von Jüterbog", apud: Allgemeine Deutsche Biographie 13/1881, p. 554-555, quod relegi potest hic in interreti.