Iacobus Sponius (Francice Jacob Spon, natus Lugduni 13 Ianuarii 1647 - mortuus Vibisci in Helvetia 25 decembris 1685) fuit antiquarius et medicus Gallicus qui libros varios de antiquitatibus Graecis et Romanis plerumque Francice, nonnumquam et Latine composuit. Magnam peregrinationem in Graeciam et Asiam Minorem inter 1674 et 1676 suscepit qua antiquitates visebat et delineabat (unus e primis fuit qui archaeologus sensu verbi hodierno dici posset ː magni momenti enim esse ducebat antiquitates in situ visere). At quia ritibus et doctrinae religionis reformatae renuntiare nolebat cum Ludovicus XIV per edictum Fontis Bleaudi mense octobri 1685 promulgatum edictum Namnetense ab Henrico IV reformatis olim concessum rescidit Iacobus Sponius in Helvetiam fugit et ibi vitam finivit.

Wikidata Iacobus Sponius
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Sponius: imago
Iacobus Sponius: imago
Nativitas: 7 Ianuarii 1647; Lugdunum
Obitus: 25 Decembris 1685; Vibiscum
Patria: Francia

Vita recensere

Iacobus est filius Caroli Sponii, medici Lugdunensis Graecarum litterarum periti cuius diviti familiae origo Germanica erat. Prima studia Genavae absolvit, cuius urbis postea historiam composuit et ubi tum religionis reformatae placitis imbuebatur. Mox patris vestigiis ingressus medicinae Montepessulani studuit atque 1667 doctor medicus renuntiatus et ipse collegio medicorum Lugdunensium aggregatus est. Qua in urbe ruinis Romanae aetatis redundante studio epigraphiae capiebatur. Non statim morbis curandis operam dedit sed itinerarium in Germaniam incepit ; nonnullos menses cum amico Carolo Patino, numismatista illustri quem Iacobus Mentorem suum appellabat quia quattuordecim annis maior natu erat, anno 1670 Agentorati commoratus est. A patribus enim, medicis Guidone Patino et Carolo Sponio, longa amicitia et diuturno epistolarum commercio inter se connexis filii et ipsi ambo medici et antiquitatum amatores velut hereditatem paternam amicitiam inter se libenter acceperunt. Circa octoginta epistulae a Carolo Patino ad Iacobum Sponium inter 1670 et 1680 missae servantur, qui Patinum exsulem de rebus Francicis certiorem faciebat et pro eo numismata antiqua emebat vendebatque nec religio diversa quicquam obstabat. Cum multis aliis eruditis in Republica Litteratorum aliquanti aestimatis epistularum beneficiorumque mutuorum commercio coniunctus erat ut abbate Nicasio et numismatistis Ioanne Foy-Vaillant, Sebastiano Fesch, Andrea Morellio, Antonio Galland, historico Argentoratensi Boeclero etc.

Et anno 1674 ab Italia magnum itinerarium per Imperium Ottomanicum, in Dalmatiam, Graeciam, litus Asiae Minoris cum Georgio Wheler suscepit e quo futuris libris materiem collegit ː nam illae regiones ut quae in Turcorum dicione positae, tunc temporis Christianis aditu faciles non erant. Inscriptionibus et numismatibus ad Reformationem Calvini tuendam quoque utebatur, cuius placitis toto animo adhaerebat. Ita ut iam diximus extrema vita (nondum triginta novem annos natus erat) vexationes religiosas in Helvetiam effugit. Semper tamen praecipuum officium in vita curationem aegrorum aestumavit esse, antiquitatum studium vero oblectamentum otii.

Opera recensere

 
Frontispicium libro Recherches curieuses d'antiquité praepositum.

Siquidem prima opera ad antiquitaes et peregrinationem orientalem spectant, ultimis annis in controversia adversus catholicos Iacobus Sponius religionem suam scriptis defendere conabatur. Frustra quidem quoniam Ludovicus XIV anno 1685 protestantes e regno expulit nisi abiurassent.

Sunt praeterea magis quam 400 litterae manuscriptae in variis bibliothecis servatae tam a Iacobo Sponio missae quam a variis eruditis ei invicem missae quarum editionem criticam nuper praeparavit Yvicus Moreau per dissertationem academicam[11]

In memoriam recensere

 
Miscellanea eruditae antiquitatis lib. I (Nundinis Francofurtensibus, 1679): titulus

Variis honoribus a posteris celebratus est ː Lugduni nomen eius saepto publico datum[12], Societas amicorum Iacobi Sponii[13] publicationes ad archaeologiam et antiquitatem pertinentes fovet et indagatores antiquitatum Romanarum et Graecarum studiosi officinam suam intra Universitatem Lugdunensem Centre Jacob Spon[14] appellaverunt.

Notae recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere