Iacobus Leopardius,[1] nomine nativo Giacomo Taldegardo Francesco di Sales Saverio Pietro Leopardi (natus Helviae Recinae in Marchia Anconitana, die 29 Iunii 1798; Neapoli die 14 Iunii 1837 mortuus) fuit scriptor, poeta, philologus atque philosophus Italicus more Romanticismo deinde Illuminatione.

Wikidata Iacobus Leopardius
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Leopardius: imago
Iacobus Leopardius: imago
Iacobus Leopardius: subscriptio
Iacobus Leopardius: subscriptio
Nativitas: 29 Iunii 1798; Recinetum
Obitus: 14 Iunii 1837; Neapolis
Patria: Dicio Pontificia
Nomen nativum: Giacomo Taldegardo Francesco di Sales Saverio Pietro Leopardi

Familia

Genitores: Monaldo Leopardi; Adelaide Antici Leopardi
Coniunx: no value

Insignia heraldica

Iacobus Leopardius: insigne
Iacobus Leopardius: insigne

Vita recensere

Pater eius, Monaldus Leopardius comes, qui fuit poeta et studiosus, magnam bibliothecam domi cumulavit, e qua Iacobus tam multa didicit ut paedagogi magistrique ei, decimum quintum annum agenti, se nulla ultra habere docenda dicerent. Nam Graecum, Latinum, Hebraicum, Gallicum cognoscebat sermones atque philologiae, historiae et scientiae naturali studebat. Per septem sequentes annos Leopardius antiquis scriptoribus studuit et eos convertit in Italicum sermonem, septem didicit sermones, de astronomia scripsit, atque odas lingua Graeca composuit, quas "Adespotas" nominavit, tam accuratas ut quidam peritus eas vere antiquas putaverit.

Anno 1816 se transivisse ex eruditione ad pulchritudinem (dall'erudizione al bello) scripsit: his verbis Leopardius declaravit se ex studio ad poeticam transivisse qualitatis pessimismi. Hoc fere tempore prima idyllia (Italice idilli) composuit; inter iis L'infinito (Latine Infinitum), quod est carmen breve sed praeclarum.

Anno 1822 Romam visere potuit, hospes familiae matris suae. Magna ei fuerat cupiditas cognoscendae Romae, sed urbs ei valde displicuit. Unus locus eius animum movit: sepulchrum poetae Torquati Tasso in Ianiculo Monte.

Postquam domum rediit, carmina pauca scripsit per nonnullos annos; composuit contra breves sermones, praecipue satyricos, quos Operette morali (Opuscula moralia) nomavit.

Anno 1825 Mediolanum iit, ut ibi colligere et curare posset novam Ciceronis editionem. Similia negotia Bononiae, Florentiae, Pisis obtinuit, ita ut sua pecunia vivere modeste posset, quoniam vita apud parentes in dies minus tolerabilis facta erat.

Anno 1828 nova carmina composuit, quasi animus poetae renovatus esset: Il Risorgimento (resurrectio) et A Silvia (Ad Silviam). Eodem anno, valetudo et inopia Leopardium coegerunt ut Helviam Recinam rediret; vita in patris domo ei gravis fuit, at illo ipso tempore composuit praeclara carmina: Le ricordanze (Recordationes), Il sabato del villaggio (Saturni dies pagi), La quiete dopo la tempesta (Quies post procellam), Canto notturno di un pastore errante dell'Asia (Cantus nocturnus pastoris errantis Asiani). His carminibus memorias adulescentiae, animi demissionem post omnem spem ereptam expressit, cum certus nunc factus esset non solum sibi, sed hominibus cunctis natura nihil aliud parare nisi dolorem et mortem.

Postquam Helviam Recinam rursus reliquit, aliquod tempus Florentiae vixit, tam difficili in condicione ut amici suo sumptu ei subvenirent. Florentiae cognovit Fanny Targioni Tozzetti, divitem et cultam dominam, in cuius amorem cecidit. Scripsit nonnulla carmina ad eam (nomine Aspasia) dicata. Postremo, cum intellexisset mulierem amori non respondere, scripsit A se stesso (Sibi ipsi), amarum valde et desperatum carmen.

Anno 1833 cum amico Antonio Ranieri Neapolim se convertit, sperans saluti suae urbis mite caelum prodesse posse; in parva domo apud Vesuvium vixit extremos vitae suae annos, et composuit praeclarum carmen La Ginestra o il fiore del deserto (1836). Insequenti anno obiit die 14 Iunii, carmine Il tramonto della luna (Luna occidens) paucas ante horas scripto.

Carminum Leopardi versiones Latinae collecta et edita sunt anno 2005[2].

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Notae recensere

  1. Comes Jacobus Leopardius Recanatensis
  2. Leopardi G. Sul colle d’Antela: Canti ed altre poesie in traduzione latina e greca / Con introd. e a cura di E. Renna. Napoli, 2005.