Iacobus Henricus Bernardinus de Saint-Pierre

Iacobus Henricus Bernardinus de Saint-Pierre (natus die 19 Ianuarii 1737 Franciscopoli, mortuus die 21 Ianuarii 1814 Heriniaci) scriptor, ingeniarius et botanista Francogallus egregius fuit.

Bernardin de Saint-Pierre, scriptor Francogallus et Russavii assecla
Paulus et Virginia indulgentiam pro serva fugitiva implorantes

Vita recensere

Libere educatus mox itinera longa fecit ad rem publicam sibi perfectam inveniendam. De hac in opere »Arcadie« (Andecavi 1781) nugatus est. In servitiis Francogallicis et Russicis in Polonia, Borussia et in Insula Franciae operam dabat. Nusquam autem iste homo intranquillus diutius manere potuit. Denique anno 1771 auxilio egens Lutetiae habitabat.

Opus eius primum »Voyage à l'Isle-de-France« (1773) minoris aestimatum est, quo magis plausum est operi »Etudes de la nature« (Lutetiae 1784), ubi naturae dilectio et abusus publici odium feliciter coadunabantur. Maximi momenti fuit conversatio cum Russavio, quam usque ad mortem colebat. Istorum studiorum tomus quartus anni 1787 episodum amoenam idyllicamque habet cui titulus »Paul et Virginie«: ea historiuncula contextu absoluta pluries edita et multos in sermones conversa est. Quo gloria ita aucta est, ut Saint-Pierre magister delphini Francici institueretur. Georgio de Buffon quoque successit in Horto Plantarum moderando et professor moralitatis in nova Schola normali creatus est. Officiis illis magnis ineptus fuisse videtur, quae omnia mox deposuit.

Anno 1795 in Institutum cooptatus est et ex anno 1798 emeritorio frui potuit.

Gravitas recensere

Hodie nobis neque nimia sensuum ubertas neque tumor sermonalis placent, cum Russavii argumenta reapse optime transportentur. Iucundae atque vividae autem esse dicuntur fabellae »La chaumière indienne« (1790) et »Le café de Surate«. Sic dicta studia anno 1796 tribus in tomis continuata sub titulo »Harmonies de la nature« proh dolor iterum nimis linguosa sunt.

Cum uxore prima habuit infantes duos, Paulum et Virginiam; altera uxor Bernardino mortuo nupsit Amato Martin, qui mariti defuncti opera curavit. Namque edenda curavit opera haec: »Oeuvres complètes« (Lutetiae 1818–20), »Correspondance« (1826), »Œuvres posthumes« (1833–36) et »Romans, contes, opuscules« (1834). In biographia autem anni 1826 pacta Martin imaginem nimis positivam tradidit.

Bibliographia recensere

  • Malcolm Cook: Bernardin de Saint Pierre. A life of culture. Legenda, Modern Humanities Research Assoc. and Maney Publ., Londinii 2006. ISBN 1-900755-81-5
  • Hinrich Hudde: Bernardin de Saint-Pierres "Paul et Virginie". Studien zum Roman und seiner Wirkung. Fink, Monaci 1975.
  • Anastase Ngendahimana: Les idées politiques et sociales de Bernardin de Saint-Pierre. Lang, Bernae 1999. ISBN 3-906762-26-2
  • Gert Pinkernell: Interpretationen. Gesammelte Studien zum romanischen Mittelalter und zur französischen Literatur des 18. und 20. Jahrhunderts. Winter, Heidelbergae 1997, ISBN 3-8253-0608-9 (ubi tractatur historia Paul et Virginie)
  • Jörn Steigerwald: L‘Arcadie historique. Paul et Virginie de Bernardin de Saint-Pierre entre classicisme et préromantisme, in: Revue germanique internationale 16 (2001). Entre classicisme et romantisme autour de 1800, p. 69–86.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bernardinum de Saint-Pierre spectant.