Wikidata Iacobus Graham Ballard
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15 Novembris 1930; Sciamhaevum, Shanghai International Settlements
Obitus: 19 Aprilis 2009; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Proles: Bea Ballard

Memoria

Sepultura: Kensal Green Cemetery

Iacobus Graham Ballard, Anglice J. G. Ballard usitate appellatus (15 Novembris 193019 Aprilis 2009), alumnus scholae Leysianae Cantabrigiae, fuit mythistoriarum, brevium fabularum libellorumque scriptor Anglicus.

Ballard, suo curriculo vitae ineunte, se cum Unda Nova consociavit, praecipue in mythistoriis apocalypticis (vel adeo postapocalypticis), inter quas The Drowned World (1962), The Burning World (1964), et The Crystal World (1966). Ipse decennia 197 exeunte et 198 ineunte eclecticam vehementius dixit varietatem fabularum brevium (vel "mythistoriarum densarum"), inter quas The Atrocity Exhibition (1970), quae mox cum operibus Gulielmi S. Burroughs aliorumque scriptorum postmodernorum comparabantur. Anno 1973 prolata est Crash, mythistoria controversissima, fabula de symphorophilia et fetisismo autocinetorum collisorum, qua protagonista in sexu per veras autocinetorum collisiones excitatur. Fabula deinde in pelliculam eiusdem nominis a Davide Cronenberg factam accommodata est.

Multae fabulae Ballardianae propositione et narratione sunt inusitatae, sed Ballard fortasse est notissimus ob Empire of the Sun (Imperium Solis, 1984), mythistoriam bellicam, memoriam usitatam et semiautobiographicam experientiarum pueri in Shanghai per Bellum Sino-Iaponiense Alterum, cum urbs ab Exercitu Imperiali Iaponiensi occuparetur. Narratio, a The Guardian[1] "optima mythistoria Britannica de secundo bello mundano composita" appellata,[2] in Empire of the Sun, pelliculam a Stephano Spielberg anno 1987 factam, accommodata est.

Distinctae operum Ballardianorum proprietates litterariae adiectivum Ballardianum propagavit, "condicionum similis in mythistoriis et fabulis J. G. Ballard descriptarum, praecipue modernitatis dystopianae, frigidorum prospectuum et effectuum ab hominibus creatorum, atque effectuum psychlogicorum evolutionum technologicarum, socialium, vel biotoporum" definitum.[3] Auctor Gulielmus Self dicit opus Ballardianum in "erote, thanato, mediis divulgatoriis, et technologiis emergentibus" versari.[4]

Notae recensere

  1. De mythistoria, www.ballardian.com.
  2. Anglice: "The best British novel about the Second World War."
  3. Ballardian.com Ballardian, www.ballardian.com (Collins English Dictionary).
  4. Gulielmus Self, "Ballard, James Graham (1930–2009)," Oxford Dictionary of National Biography, Oxford University Press, Jan 2013; situs accessus 24 Septembris 2013.

Bibliographia recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Iacobus Graham Ballard spectant.
Commentarii, recognitiones, libelli
Fontes
Laudationes et memoriae