Wikidata Iacobus Bontius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1592; Lugdunum Batavorum
Obitus: 30 Novembris 1631; Jakarta
Patria: Nederlandia

Iacobus Bontius, vulgo Jacob de Bondt (Lugduni Batavorum anno 1592 natus; Bataviae [Jakartae] mortuus die 30 Novembris 1631), alumnus universitatis Lugduno-Batavae, fuit medicus scriptorque historiae naturalis. In Asiam austro-orientalem a Societate Batava Indiarum Orientalium anno 1627 missus est. Ibi post quattuor annos mortuus est. Iacobus Bontius inter conditores medicinae tropicalis fuisse censetur. Liber eius de hac re anno 1642 prodit. Scripta de rebus naturalibus, una cum inquisitionibus Gulielmi Pisonis de historia naturali Americae, non ante annum 1658 divulgata erunt.

Editiones operum recensere

 
De medicina Indorum (1642): frontispicium

Bibliographia recensere