Hypocaustum[1] (Graece ὑπόκαυστον) sive hypocausis[2] (ὑπόκαυσις) fuit systema calefactorium in Imperio Romano usitatum, quod aerem calidum in cavis sub pavimento vel in parietibus circumferri fecit, ut locus calefieret.

Exemplar thermarum hypocausto instructarum. Solum, ut melius videri possit, partim apertum est (Castellum Saalaburgense).
Thermae Ostienses, tubuli in parietibus caldarii
Hypocaustum in Aquis Sulis.

Vitruvius de hypocausto aedificando recensere

Aenea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum, testudinesque alveolorum ex communi hypocausi calfaciantur. [2] Suspensurae caldariorum ita sunt faciendae, ut primum sesquipedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila cum mittatur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad praefurnium ipsa per se; ita flamma facilius pervagabitur sub suspensione. Supraque laterculis besalibus pilae struantur ita dispositae, uti bipedales tegulae possint supra esse conlocatae; altitudinem autem pilae habeant pedes duo. Eaeque struantur argilla cum capillo subacta, supraque conlocentur tegulae bipedales quae sustineant pavimentum. [3] Concamarationes vero si ex structura factae fuerint, erunt utiliores; sin autem contignationes fuerint, figlinum opus subiciatur. Sed hoc ita erit faciendum. Regulae ferreae aut arcus fiant, eaeque uncinis ferreis ad contignationem suspendantur quam creberrimis; eaeque regulae sive arcus ita disponantur, uti tegulae sine marginibus sedere in duabus invehique possint, et ita totae concamerationes in ferro nitentes sint perfectae. Earumque camararum superiora coagmenta ex argilla cum capillo subacta liniantur; inferior autem pars, quae ad pavimentum spectat, primum testa cum calce trullizetur, deinde opere albario sive tectorio poliatur. Eaeque camarae in caldariis si duplices factae fuerint, meliorem habebunt usum; non enim a vapore umor corrumpere poterit materiem contignationis, sed inter duas camaras vagabitur.[3]

Notae recensere

  1. Apud Plinium minorem hypocauston, vide Plinius ep. 2,17,11 et 23; 5,6,42.
  2. Vide Vitruvius 5,10,1-2; hypocausis, is, Akk. im, Abl. ī, f.
  3. Vitruvius 5,10,1-3

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hypocaustum spectant.
 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!