Hugo Gerhard Simberg (natus 24 Iunii 1873 Fredericiae, mortuus 17 Iulii 1917 in Aehtaeris Finniae) fuit pictor Finnicus.

Imago Hugonis Simberg anno 1907 picta, quae Simberg ipsum describit.

Simberg primum Viburgi arti pingendi studuit ab anno 1891, deinde Helsingiae annis 18931895, ab anno autem 1895 discipulus erat Axelii Gallen-Kallelae pictoris, qui iam eo tempore bonam assectus erat famam.

Anno 1903 Ecclesia Cathedralis Tamperensis aedificari coepta est Tammerforsiae, et Hugoni Simberg et Magno Enckell mandatum est ecclesiam picturis ornare. Simberg duas picturas in parietem, Haavoittunut enkeli et Kuoleman puutarha (vide imagines infra) atque in partem mediam ecclesiae longum opus Köynnöksenkantajat pinxit. Haec facta sunt fortasse notissima opera eius.

Pinacotheca recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hugonem Simberg spectant.