Hortus cervorum (Theodisce: Hirschgarten) est viridarium quod media in urbe Erfordiae reperitur. Erat primum publicum viridarium municipale. Hodie et in antiqua parte orientali et in pristino novali occidentali consistit. Quod novale annis ab 2007 ad 2009 affabre mutaverunt in refectionis locum.

Aspectus domus rectionis Moguntinae pone Hortum Cervorum siti, 2011.
Aquae salientes cum sculptura e Castello Molsdorf, 1956.
Area anno 1957.
Maxime occidentalis pars, ubi paene construxerunt pantopolium! Hodie locus pacis atque recreationis medio in municipio.
Vigilarium occidentale anno 2008 reconstructum.

Situs recensere

Horti 0,6 hectaria grandes in occidente plateae centralis Anger siti sunt, directo ante domum rectionis pristinae Monguntinae, apud compitum stratarum Regierungsstraße, Neuwerkstraße et Eichenstraße.

Nomina recensere

  • 1740-1937 et iterum ex anno 1991: Hirschgarten
  • 1937-1945: Platz der SA
  • 1945-1991: Platz der Deutsch-Sowjetischen Freundschaft

Historia recensere

Inter annos 1733 et 1945 recensere

Moguntinus gubernator Anselmus Franciscus Ernestus von Warsberg instigavit demolitionem aedificiorum in duobus angiportibus ad campos latos faciendos (anno 1732). In illo inserebant arbores et pascebant cervos et capellas (annis 1734-1740): exinde area nominabatur Hortus cervorum. In fine excubitoribus duae casae exstructae sunt, una Moguntinis alia imperialibus Austriacis.

Carolus Theodorus von Dalberg, gubernator Moguntinus supra Erfordiam annis 1772-1802 regens, viridarium plebi aperiri iussit. Anno 1798 hortulani addiderunt plantas regioni Erfordiensi typicas. In honorem botanistarum Erfordiensium erectum est pusillum fanum deae Florae dicatum, quod effigies Christiani Reichart et Ioannis Hieronymi Kniphof circumdederunt. Cum anno 1803 prima vice rex Borussicus Fridericus Gulielmus III una cum uxore Erfordiam visitaret, illuminatum est viridarium et simulacra regentium templo addita sunt.

Occupatione Francogallica incohante (anno 1806) viridarium mutatum est in castra et pascuas, quo vel caballos ducere solebantur. Tempore Congressus Erfordiensis anno 1808 habiti viridarium denuo excolebatur exornabaturque digno in modo.

Anno 1827 in urbis possessionem venit viridarium. Usus militaris et equitatio prohibita sunt. Statuas dearum antiquarum quarundam et aliarum mythologicarum personarum transferebant a Castello Molsdorf huc. Novissimae earum adhuc anno 1970 stabant in Horto cervorum.

Die 22 Martii 1876 inauguratio facta est monumenti in honorem militum qui mortem obierunt in Bello Germanico et in Bello Germano-Francico. In 15 metra alto statumine posita aquila ad occidentem, i.e. ad Franciam inimicam, torvitate arroganti spectabat. Apud radicem monumenti erant effigies imperatoris Gulielmi I et aliorum Germanorum principum, porro Othonis von Bismarck necnon militarium ducum von Moltke et von Roon. Quattuor tormenta bellica, quae in Francia praedata erant, circumcirca stabant cum tribus siphunculis ornata. Monumentum id secundum istius temporis naturam erat. Quod mox vituperatum est propter victoriae nimiam sublineationem, cum scopus ad obtruncatorum memoriam levioris momenti esse videretur. Addiderunt anno 1878 xystum ab oriente. Post annum 1873 circumvehebatur occidentaliter ferrivia urbana ab equis tracta, tum ferrivia urbana electrica.

Vergentibus annis 1930 erexerunt sculpturam praetitulatam "Mater cum infante" ad confirmandam imaginem matrum heroicarum. Bello pancosmico exeunte pergrandes pelves ad aquam exhauriendam instructae sunt et caespites transformabantur holerum cultioni.

Post annum 1945 recensere

Pelves harena completae sunt, monumenta sublata sunt. Anno 1956 aquae salientes mediis in hortis fiebant. Pars in locos stativos mutata est. Sed mutationes plures erant: e.g. fuit hoc loco etiam gyrus ferriviae urbanae.

Ad finem annorum 1970 et ad initium annorum 1980 consilium inierunt centri cuiusdam culturalis exstruendi. Id serviat tum spectaculis tum congressibus politicis.[1]. Spatio creando ex anno 1985 plures historicae aedes ad stratam Eichenstraße sitae barbare demolitae sunt; omnis angiportus Regenbogengasse, qui dicebatur, evanuit; insuper occidentale vigilarium discessit. Numerus arborum quoque reductus est. Propter gigantomaniam muri paulatim exsurgentes vulgo nuncupabantur "vectes navalium". Anno 1989 compages crudae terminatae sunt: illae ex mense Iulii 1996 rursus deletae sunt. Pusillum temporis in mente erat theatrum novum aedificare eodem loco. Sumptus prohibitae culturalis domus esse 60 millionum marcarum Germanicarum orientalium aestimatur.[2].

Plus quam decennium novale foedum inter historicos hortos et viam Eichenstraße iacebat: neque inter annos 1998 et 2006 ideae de restruendo complexu aberant. Decreverat consilium urbis pantopolium fore factum cum area stativa in multis tabulatis dispersa: sed plebiscito facto constitutum est hortos amplificare. Anno 2007 tota in Germania ad certamen vocatum est, quod nominabatur "Entente florale". Actiones "Erfurt blüht auf - Erfordia florescit" etiam auxilium praebebant ad optimam ideam inveniendam coronandamque. Anno 2008 privatis nummis vigilarium occidentale reconstructum est. Finalem formam attingit viridarium postquam architecti naturales inter se certaverunt in concursibus qui Innerstädtische Freiraumgestaltung am Hirschgarten vocabantur. Vicit Berolinensis officina Loidl. Anno 2009 alterum viridarium denique inauguratum est, cui continuo attributum est praemium Thüringer Landschaftsarchitekturpreis.

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Erfurt. Der Hirschgarten. Edidit Landeshauptstadt Erfurt, Stadtverwaltung. Moderator: Dr Rüdiger Kirsten. Druckhaus Gera, 2009

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hortus cervorum spectant.