Hortensia de Beauharnais (nata 10 Aprilis 1783 Lutetiae, mortua 5 Octobris 1837 in Castello Arenenberg (Turgovia)) filia Iosephinae de Beauharnais, quae postea Napoleoni Bonaparte nupsit et Alexandri de Beauharnais fuit. Frater Hortensiae Eugenius de Beauharnais erat, dux militum et filius adoptivus Napoleonis.

Hortensia de Beauharnais, regina Hollandiae

Vita recensere

Postquam matrimonium parentium finitum est, Eugenius apud patrem vixit, Hortensia autem apud matrem. Sed anno 1794 patre inter Terroris Regimen supplicio affecto mater liberos suos Napolionis curae mandavit, cui Iosephina anno 1796 nupsit. Anno 1802 Ludovicus Napoleo Bonaparte, frater minor Napoleonis, eam in matrimonium duxit. Iis tres filii fuerunt:

Maritus eius Ludovicus anno 1806 a fratre imperatore rex Hollandiae nominatus est, sed 1 Iulii 1810 a regno se abdicavit, quod frater eius eum saepe vituparaverat, cum Britannos a regno suo non arcuisset. Hortensia divortium fecit cum eo, etiam, quia semper invidia commotus esset. Hortensia nunc varios amores et filios illegitimos habuit. Post Napoleonem anno 1815 iterum Francia expulsum et ipse patriam relinquere coacta est, quod ei auxilio fuisset. Nunc in Castello Arenenburg ad mortem anno 1837 cum filio Ludovico - postea imperatori - vixit.

Nexus externi recensere