Hopōng (Birmania )
Hopōng
Hopōng
Situs municipii Hopōng

Hopōng (nomen Shan; Birmanice Hobôn) est oppidum et municipium pagi Taunggyi in civitate Shan Birmaniae situm iuxta ripas fluminis Nam Kyeng. Hopōng fuit olim caput civitatis eiusdem nominis sub imperio Birmanorum et Britannorum, quae anno 1947 in civitate unitaria Shan inclusa est. Hic nundinae quinto quoque die celebrantur.

Nexus externi recensere

Bibliographia recensere

  • J. G. Scott, Gazetteer of Upper Burma and the Shan States (Rangoon: Superintendent, Government Printing, 1900) pars 2 vol. 1 p. 149