Homo mensura est appellatio doctrinae, quam Protagoras prima sententia libri sui de veritate (Ἀλήθεια) scripti exposuit.[1] Primum testimonium huius sententiae apud Platonem invenitur, sed quia enuntiato infinitivo constracta est, oratio recta apud Sextum Empiricum[2] et Diogenem Laertium[3] servata saepe citari solet:

Mensura pedis ex singulorum longitudinibus statuta
Πάντων χρημάτων μέτρον (ἐστὶν) ἄνθρωπος: τῶν μὲν ὄντων ὡς ἔστιν, τῶν δὲ οὐκ ὄντων ὡς οὐκ ἔστιν.
'Omnium rerum mensura est homo: et earum rerum, quae sunt, exsistentiae [mensura], et earum, quae non sunt, inexsistentiae'

Doctrina Protagorea aliquo modo ad relativismum epistemologicum referri videtur: qualem quilibet quamlibet rem perceperit, talis ei videbitur. At si nemo umquam erraret, omnes homines aeque sapientes essent. Constat quidem neminem erroris purum esse. Difficilius est hoc negare, suam cuique experientiam sensibus acceptam veram esse. Scientia non tamen ad sensuum experientiam pertinet sed in rationis conclusione ad hanc experientiam pertinenti posita est. Protagoras experientiam et scientiam confundere videtur.

Homo mensura sententia celeberrima est, cui varii sunt intellectus. Itaque convenit, quales hi intellectus sint, scrutari. Quamquam homo mensura hodie suam vivere vitam iam coepisse videtur, in primis inspiciendi sunt intellectus ad Protagoram pertinentes.

Locus Platonicus recensere

In Platonis Theaeteto Socrates cum Theaeteto de scientia disserit. Socrates, ut ei moris est, conlocutorem percontatur. Theaetetus in colloquio hanc scientiae definitionem proponit: qui aliquid scit, is id quod scit sensibus percipit, et, ut nunc quidem videtur, nihil aliud est scientia nisi perceptio sensibilis.[4]

Ergo scientiam (ἐπιστήμην) idem esse ac perceptionem (αἴσθησιν). Socrates lepide respondet: Protagoram eandem sententiam his fere verbis dixisse:[5]

φησὶ γάρ που πάντων χρημάτων μέτρον ἄνθρωπον εἶναι, τῶν μὲν ὄντων ὡς ἔστι, τῶν δὲ μὴ ὄντων ὡς οὐκ ἔστιν
'dicit enim [sc. Protagoras] omnium rerum mensuram esse hominem, et earum quae sunt rerum exsistentiae, et earum, quae non sunt, inexsistentiae'

Quod dictum Protagoreum a Platone adlatum multi philosophi philologique explanare et inlustrare conati sunt,[6] et profecto multae sunt quaestiones: an germanum sit hoc dictum Protagorae adscriptum, aut quantum germani sit; homo mensura utrum epistemologiae Protagoreae specimen sit, an germana educandorum hominum doctrina; utrum mensura an homo subiectum sententiae sit. Etiam propositae sunt explanationes ad singula huius loci verba pertinentes. Quae quidem explanationes interdum valde excedunt ea, quae ex ipsa sententia concludere licet.

De forma et grammatica recensere

Huius loci verborum rationem et contextum liquet ad epistemologiam pertinere, nam Theaetetus Platonicus omnino sciendi philosophiae dedicatus est. Atquin etiam sunt, qui animadverterint Protagoram sophistam magni habuisse hominum educationem, qua suam vivendi potestatem augere possent. Consensus inter omnes fere de hoc est, Protagoram sua doctrina voluisse animos a macrocosmo praesertim Eleaticorum philosophorum (sicut Parmenidis et Melissi) avertere in hominum communitatem, ut philosophiam sensu communi cotidianaque ratione instructam docere possit. Itaque non videtur esse procul a vero, quin Protagoras hac sententia sophistarum actionum fundamenta iacere vellet.[7]

Sententia Protagorea in Theaeteto testata fere omnium consensu germana habetur, quamquam constat formam sententiae a Platone accusativo cum infinitivo constructam esse. Homo mensura vulgo creditur prima sententia libri de veritate scripti esse. Sententia nobis servata rerum ac verborum contextu caret. Quae cum ita sint, omnia deesse videntur quae ad sententiam penitus intellegendam necessaria sint. Quod ad formam attinet, homo mensura est sententia aequativa, qua SN omnium rerum mensura et SN homo ad eandem entitatem referri dicuntur. Si rationem respicias, utrumlibet SN subiectum sententiae esse possit,[8] sed sola constructio syntactica sine deliberationibus pragmaticis non satis est. In aequativis enim sententiis contextu carentibus — etenim hic magni momenti est, quia homo mensura est prima sententia libri Protagorei, et quidem sine praedocta vi referendi — hoc natura valet: SN quo longius est et quo abstractius refertur, eo minus subiecti simile est.[9] Itaque SN omnium rerum mensura exiliores habet subiecti qualitates quam SN homo. Ceteroquin liquet SN hominem thema enuntiati esse: de homine enim agitur, ut proprium sophistarum erat.

De relativismo Protagoreo recensere

Constat inter plurimos πάντα χρήματα ad omnia quae sunt referri. Hac in re Henricus Gomperz Protagoram cum Anaxagora confert: ”Clazomenius 'omnes res' ubique adesse demonstraverat. Abderita addit: Sed ex his rebus hominum unus quisque percipit id, quod percipere cuique organizatio et dispositio valet […] itaque hominum unus quisque mensura omnium rerum est”.[10] Fere omnia, quae de homine mensura scimus et de epistemologia Protagorea omnino comperta habemus, e Platone aut ex scriptoribus, qui eo usi sunt auctore, orta esse videntur. Plato, idealista studio veritatis Parmenidi tamquam cognatus,[11] Protagoram et Heraclitum habebat adversarios suos. Quae cum ita sint, num fidele de his philosophis dixerit testimonium, in incerto est. Est potius, ut certam animi et voluntatis inclinationem conspicemur, cum de ”secreta doctrina” Protagorae loquitur:[12] nullam rem per se ipsam exsistere, sed omnes res implicatas et confusas esse adiacentibus. Itaque nihil sit quod pure, per se, sciamus. Exsistentia rerum (χρημάτων) in eo posita esse videtur, ut inter se cohaereant.

Homo mensura de exsistentia agere videtur: hominem esse mensuram vel normam, ad quam omnium rerum exsistentiae veritas et modus referatur.[13] Qua opinione Protagoras relativismum epistemologicum profert: rerum exsistentiam aut inexsistentiam ad hominem referri. Sed magna quaestio est, utrum homo (ἄνθρωπος) ad genus humanum[14] an ad singulos homines[15] an ad hominum congregationem[16] pertineat. Itaque id agitur, utrum veritas et scientia ad universales humani generis facultates et proprietatates cognitivas, an ad privatos singulorum hominum sensus, an ad humanorum gregum sentiendi modos referatur. Homo mensura, sententia quam citavimus, per se primae opinioni congruere videtur. Quam sententiam tamen Socrates ita pergit explanare, ut simplicissimae notae relativismum alethicum exponere videatur. Dicit enim ventum frigidum esse ei, cui frigidus videtur.[17] Luce clarius est huiusmodi experientiae veritatem non posse in quaestionem vocari. Sic est, si ita videtur! Relativismus enim alethicus est opinio, nullas veritates absolutas esse; solas veritates ad eum, qui aliquid verum esse putat, referri.[18]

Socrates in Theaeteto huiusmodi alethico, quem Protagorae adscribit, relativismo adversatur. Et hoc quidem satis (ne dicamus: nimis) facile est factu, nam si omnium singulorum hominum veritates in aequo sunt, iusto iure quaeri potest, quidnam Protagoram sophistam tam sapientem reddiderit, ut magna mercede alios praeciperet.[19] Socrates Protagoram ipsum facit huic quaestioni respondentem.[20] Sunt qui Protagoram relativismum alethicum proponere negent.[21] Attamen plurimorum opinio est Socratem de Protagorae relativismo verum iudicium dedisse. Itaque relativismus alethicus interdum etiam relativismus Protagoreus appellatur.[22]

Notae recensere

  1. DK 80 B 1
  2. Adv. Math. 7.60 (in quo opus Protagorae Καταβάλλοντες appellatur)
  3. D.L. 9.51
  4. Theaet. 151e δοκεῖ οὖν μοι ὁ ἐπιστάμενός τι αἰσθάνεσθαι τοῦτο ὃ ἐπίσταται, καὶ ὥς γε νυνὶ φαίνεται, οὐκ ἄλλο τί ἐστιν ἐπιστήμη ἢ αἴσθησις.
  5. Theaet. 152a
  6. Neumann (1938) et, paene 60 annis post, Huss (1996) utilem variarum opinionum synopsin praebent.
  7. Huss (1996: 254); Versenyi (1962: 183); cf. Natorp (1884: 42, 48).
  8. Neumann (1938: 372).
  9. Kelomäki (1997: 81).
  10. ”Der Klazomenier hatte gezeigt, daß 'alle Dinge' überall vorhanden sind; der Abderit setzt hinzu: Von diesen Dingen aber empfindet jeder das, zu dessen Empfindung ihn seine Organisation und Disposition befähigt; […] und so ist jeder Mensch das Maß aller Dinge” (Gomperz 1912: 253).
  11. Quod praesertim Palmer (1999) docet.
  12. Theaet. 152d, 153e, 157a.
  13. Constat inter multos, variis de causis, Protagoram ὡς coniunctione usum esse, qua et declaratio veridica ("dico + AcI") et enuntiatio modalis ("dico + quomodo ") indicatur. De his plus apud Huss (1996: 248-249) invenies.
  14. Halbfass (1884: 163-165); von Fritz (1957: 915-916); Huss (1996: 230-231)
  15. Natorp (1891); Levi (1940: 147-148); Mansfeld (1981: 43); Huss (1996: 232-233)
  16. Dupréel (1948: 24); Emsbach (1980: 78-79); Huss (1996: 234-235)
  17. Theaet. 153b-c.
  18. Schmitt (2007: 1).
  19. Theaet. 161d-e
  20. Theaet. 166a-168c, locus ”apologia Protagorae” appellatus.
  21. Sicut Burnyeat (1976); Broadie (2003: 80–84).
  22. Schmitt (2007: 1).

Bibliographia recensere

  • van Berkel, Tazuko A. (2013) Made to Measure: Protagoras’ μέτρον. Protagoras of Abdera: The Man, His Measure (ediderunt Johannes M. van Ophuijsen & Marlein van Raalte & Peter Stork), 37-67. Leiden: Brill.
  • Bernsen, N.O. (1969) Protagoras' homo-mensura thesis. Classica & Mediaevalia 30: 109–144.
  • Broadie, Sarah (2003) Sophists and Socrates. The Cambridge Companion to Greek and Roman Philosophy (ed. David Sedley), 73–97. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Buchheim, Thomas (1986) Die Sophistik als Avantgarde normalen Lebens. Hamburg: Meiner Felix Verlag
  • Burnyeat, Miles (1976) Protagoras and Self-refutation in Plato’s Theaetetus. Philosophical Review 85: 172–195.
  • Cole, Andrew T. (1966) The Apology of Protagoras. Yale Classical Studies 19: 101–118.
  • Cooper, J. M. (1970) Plato on Sense Perception and Knowledge: Theaetetus 184 to 186. Phronesis 15: 123–146.
  • Dalfen, Joachim (2004) Der Homo-mensura-Satz des Protagoras in seinem historischen Umfeld. Ist der Mensch das Maß aller Dinge? (edidit O.Neumair), 1-16. Möhnesee: Bibliopolis.
  • Dupréel, E. (1948) Les Sophistes. Protagoras, Gorgias, Prodicus, Hippias. Neuchâtel
  • van Eck, Job (2013) Perceptual Relativism and Change in the Secret Doctrine in Plato's Theaetetus 152-160. Protagoras of Abdera: The Man, His Measure. (ediderunt Johannes M. van Ophuijsen & Marlein van Raalte & Peter Stork), 217-232. Leiden: Brill.
  • Emsbach, M. (1980) Sophistik als Aufklärung. Untersuchungen zu Wissenschaftsbegriff und Geschichtsauffassung bei Protagoras. Würzburg
  • von Fritz, K. (1957) Protagoras. RE 23, 1: 908–921.
  • Gomperz, Heinrich (1912) Sophistik und Rhetorik. Das Bildungsideal des εὖ λέγειν in seinem Verhältnis zu Philosophie des V. Jahrhunderts. Leipzig & Berlin.
  • Halbfass, W. (1884) Die Berichte des Platon ud Aristoteles über Protagoras. Fleckeisens Jahrbücher für classische Philologie, Suppl. 13: 153–211.
  • Huss, Bernhard (1996) Der Homo-Mensura-Satz des Protagoras. Ein Forschungsbericht. Gymnasium 103: 229–257.
  • Kelomäki, Tapani (1997) Ekvatiivilause ['Sententia aequativa']. Helsingiae: Societas Litterarum Fennicarum.
  • Levi, A. (1940) Sudies on Protagoas. The man-measure principle: its meaning and applications. Philosophy 15.58: 147–167.
  • Macé, Arnaud (2013) Privatising Perception: Plato's Protagoreanism (Theaetetus 154B-157C). Protagoras of Abdera: The Man, His Measure. (Johannes M. van Ophuijsen & Marlein van Raalte & Peter Stork, editores), 195-216. Leiden: Brill
  • Mansfeld, J. (1981) Protagoras on epistemological obstacles and persons. The sophists and their legacy (edidit G.B.Kerferd), 38–53. Wiesbaden
  • Natorp, P. (1884) Forschungen zur Geschichte des Erkenntnißproblems im Alterthum. Protagoras, Demokrit, Epikur und die Skepsis. Berlin.
  • Natorp, P. (1891) Protagoras und sein 'Doppelgänger'. Philologus 67: 262–287.
  • Neumann, A. (1938) Die Problematik des Homo-Mensura-Satzes. Classical Philology 33: 368–379.
  • Palmer, John A. (1999) Plato's Reception of Parmenides. Oxford: Clarendon Press.
  • Schmitt, Frederick F. (2007) Introduction: Epistemic Relativism. Episteme 4(1): 1–9.
  • Siegel, Harvey (2004) Relativism. Handbook of Epistemology (ediderunt Ilkka Niiniluoto & Matti Sintonen & Jan Woleński), 747–780. Dordrecht: Kluwer.
  • Versenyi, L. (1962) Protagoras' Man-Measure Fragment. American Journal of Philology 83: 178–184.