Historiae (Graece Ἱστορίαι) sunt historicae annales quadraginta libris digestae et a Polybio, Megalopolitano viro illustri qui post tertium bellum Macedonicum obses Romae diu mansit, medio secundo saeculo a.C.n. Graece compositae. Quae historia res a Romanis et Graecis inter 220 et 146 a.C.n. gestas complectitur, ita tamen ut duo primi libri velut prooemium[1] totius operis essent atque eventa praecedentia ab ineunte primo bello Punico summatim explicarent ad meliorem intelligentiam rerum sequentium. Cuius operis libri I-V tantum integri traditi sunt. Reliquorum librorum nihil nisi fragmenta supersunt, longiora quidem in libro sexto de republica Romana et in libro duodecimo de officiis historicorum vel libro octavo decimo qui secundum bellum Macedonicum inter Titum Quinctium Flamininum et Philippum V refert, sed brevissima in multis aliis, vel etiam nulla (libri XVII et XIX), quae plerumque in excerptorum collectaneis iussu imperatoris Byzantini Constantini VII Porphyrogeniti decimo saeculo confectis servata sunt.

Polybius

Quid sibi proposuerit Polybius recensere

Historiis scribendis otium Romanum terere constituit Polybius dum intelligentiam mutationum sui temporis, quibus ipse interfuit, et ipse adfectat et cum lectoribus communicat. Nam investigare et ostendere vult quibus de causis et quo modo quinquaginta tantum annis (220-168 a.C.n.) Romani orbem terrarum tunc notum in dicionem suam redigere potuerint, scilicet regiones circa Mare Nostrum sitas et regna hellenistica. In primis ei cordi erat cur orbis Graecus corruerit et libertatem suam amiserit animo agitare. Causas non tantum in eventu proeliorum vel ceteris rebus gestis requirit sed etiam in institutis, moribus, disciplina militari (praeclarus est liber sextus quo institutis Romanis operam dedit).

Postea rerum ante oculos gestarum explicandarum studio perductus propositum excessit atque narrationem suam ultra bellum Macedonicum usque ad annum 146 a.C.n. continuavit, quo anno et Carthago et Corinthus a Romanis deletae sunt. Historias singularum gentium aspernatus, historiam universam comprobat[2] quia et quae in Asia et quae in Aegypto et in Libya et in Graecia et in Hispania fiebant viam ad imperium Romanum sternebant atque postremo omnia in unum coiere : itaque necesse est ad intelligentiam rerum omnibus gentibus simul operam dare. Polybius in singulis libris res in Italia, res in Graecia, res in Syria et imperio Seleucidarum, res in Aegypto, res in Hispania gestas nobis per vices refert.

De Polybiana arte conscribendae historiae recensere

 
Curia Iulia in Foro Romano, sedes Senatus Romani.

Multi et longi excursus in Historiis leguntur: liber sextus institutis Romanis, liber tricesimus quartus geographiae et peregrinationibus auctoris deditus est... Libro vero duodecimo vitia quae apud Timaeum Tauromenitanum reprehendit enumerat, qui historiam Siciliae saeculo priore conscripserat, hodie paene omnino deperditam. Quamquam Timaeo, qui tunc optima fama apud litteratos homines fruebatur, fortasse iniquus fuit tamen operae pretium doctrinam historicam Polybii per illam controversiam patefactam cognoscere et referre.

  • Primum Timaeo obicit quod in historicos priores vel etiam in personas historiae suae obscoenis conviciis invehi solet ; quae res Polybio displicet et in impio tyranno, sicut fuit Agathocles. Nam dignitatem historiae convenientem ubique et semper observandam esse existimat[3].
  • Quin etiam historicis per imprudentiam errantibus, praesertim si iis temporibus vixerant quibus res quaedam nondum notae erant[4], veniam dandam esse putat nec de minimis rebus increpandos esse a Timaeo ; contra eis qui de proposito mendacia historiis inseruerunt nullo modo ignosci licet[5].
  • Nam veritas in historicis studiis omnibus aliis praeferenda est : prima autem laedendae veritatis via est abusus rhetoricae. Narrationis enim ornandae causa vel compositis ad scholastica praecepta orationibus fingendis multa mendacia historiis inseruntur. Itaque genus dicendi sobrium et sine arte laudat[6] (nec dubium quin Polybii eloquium nobis durum atque sine lepore grave nonnumquam videatur). Vituperat quoque historicos qui, ut Phylarchus, non satis propositum historiae a proposito tragoediarum secernunt ː historia lectores docere debet, non movere[7]
  • Mendacia voluntaria sunt etiam cum scriptor studiis suis indulget in rerum gestarum iudiciis : nec Polybius ipse hoc vitio omnino caruisse videtur, quod apud Timaeum reprehendit. Quicumque enim Historias eius legerit dubitare non poterit quin Polybius Aetolos, Gallos, Cretes oderit, rursus populares suos Arcades et Achaeos dilexerit atque eorum optimos duces Philopoemenem (cuius discipulus fuit) et Aratum ultra modum extollere voluerit. Nam studio pro patria apud historicos aliquatenus ignoscendum esse arbitratur[8].
  • Constat multos errores in historiis cum apud Timaeum tum apud ceteros ex imperitia rerum militarium civiliumque oriri. Polybius sibi persuasum habet eos tantum qui exercitus ipsi duxerunt atque proeliis periclitati sunt, eos porro qui deliberationibus publicis interfuerunt omnia recte intelligere et describere posse. Timaeus, exempli gratia, qui pleramque vitam Athenis (ubi civis non erat) libris colligendis et comparandis peregit nullo modo ad veram historiam adire potuit. At Polybius hipparchus (quod Latine magister equitum dici potest) Foederis Achaici fuit et consiliis publicis patriae suae adhibebatur. Postea exsul Romae summos duces (in primis Scipionem Aemilianum[9]) secutus est atque legationibus variis functus est. Eadem scire necessarium arbitratur bonum historicum quae bonum ducem[10]. Ita tantum lectores utilitatem historiae percipient, id est futura ex praeteritis conicere posse ac gubernare discere. Utilitatem enim voluptati praevertendam esse in historia nos docet Polybius.
  • Ad veritatem investigandam testes in primis qui rebus adfuerunt interrogandos censet Polybius, ita tamen ut fides eorum iudicio critico expenderetur (non cuilibet credendum est), item loca ipsa adeunda et scripta publica examinanda. Ipse ad historiam suam conscribendam amicos Scipionum gentis aliosque senatores interrogare potuit ; Liguriam, Galliam Cisalpinam, Alpes, Hispaniam, Africam maritimam cum Aemiliano vel solus peragravit. Quantum geographia occidentalium partium orbis e Romanis expeditionibus profecerit ipse miratur. Contra Timaeum nobis ostendit scripta aliena comparantem atque severe reprehendentem, sine ulla locorum et rerum militarium peritia.

De posteritate recensere

In summa, paucis omissis erroribus, Polybius tamen optimus historicus sui temporis hodie habetur. Fons fuit Tito Livio in historia primae partis secundi saeculi a.C.n[11]. Cicero eum auctorem bonum imprimis[12] esse, peritissimum rerum civilium[13], quo nemo fuit in exquirendis temporibus diligentior[14], existimabat. Plutarchus Brutum summarium Polybianarum historiarum tempore pugnae Pharsalicae componentem nobis ostendit[15] et Ammianus Marcellinus[16] imperatorem Iulianum itidem Polybium legisse testatur. De geographicis rebus eius testimonium referebat Plinius Maior[17]; ut auctorem magni ponderis in historicis rebus eum invocabat Orosius[18].

E Graecis Diodorus, Strabo[19], Appianus[20], Plutarchus multa ex eo sumpserunt. In Graeciae descriptione Pausanias monumenta in Polybii honorem a gratis civibus posteritati mandata describebat et eius virtutem in rebus publicis tractandis laudabat[21]. Et ab Athenaeo[22] memorabatur. Quid de Polybio senserint Byzantini auctores difficile dictu est quia de illo tacent praeter monachum Xiphilinum qui eum Dione Cassio potiorem iudicabat. Post collectanea excerptorum decimo saeculo facta reliqua perierunt praeter quinque primos libros. Fortasse styli asperi et iniucundi eos taesum est[23].

Florente Renascentia Historiae Polybianae doctorum hominum studia accenderunt : primus Florentiae Leonardus Bruni Aretinus historiam primi belli Punici circa 1418/9 conscripsit quae nihil aliud erat nisi interpretatio Latina satis libera duorum primorum librorum Historiarum[24]. Papa Nicolaus V medio quinto decimo saeculo versionem Latinam a Nicolao Perotto poposcit, quae interpretatio quinque primorum librorum usque in sedecimum saeculum floruit et Polybium litteratis hominibus notum fecit, quamvis severe postea de ea iudicaret Isaacus Casaubon. Ineunte sexto decimo saeculo Excerpta antiqua[25] Florentiae iam circumferebantur quae causa fuit cur Maclavellus dissertationibus de rebus civilibus militaribusque Romanorum sexto libro Historiarum traditis uti potuerit[26]. Quae pars Polybiani operis eruditorum posteriorum animos maxime advertit. Inter quos fuerunt Franciscus Patricius[27] et Iustus Lipsius qui commentarium ad sextum librum conscripsit, quae simul dissertatio de militari disciplina Romanorum erat[28], in qua testimonio Polybii fretus tabulas incisas castrorum et aciei Romanae[29] inseruit. Item philosophi Nicolaus Machiavellus[30] et Ioannes Bodinus[31] in sua doctrina politica elaboranda multam operam scriptis Polybianis dederunt. Septimo decimo saeculo optima fama inter historicos antiquos fruebatur Polybius de quo sic scribebat Gerardus Vossiusː civilem prudentiam si spectes et scientiam militarem nulli fuerit inferior[32]. Octavo decimo saeculo ineunte in Anglia sexti libri pars quae de constitutione mixta Romanorum tractabat ab eis excutiebatur qui talem reipublicae constitutionem et aequilibrium potestatum sibi adfectabant[33].

Historiae Polybianae nonnullis eventis praecipuus atque paene unicus fons sunt, ut in secessione mercennariorum a Carthaginiensibus post primum bellum Punicum facta et ab Hamilcare crudeliter oppressa : in qua relatione[34] Gustavus Flaubert argumentum mythistoriae Salammbô invenit.

Editiones recensere

Vetustiores recensere

 
Prima pagina libri anno 1548 impressi interpretationem Latinam Nicolai Perotti indicans.
 
Historiae: titulus editionis Casaubonianae (Coloniae Agrippinae, 1609)
  • Editio princeps Graeca librorum I-V, a Vincentio Obsopaeo curata, anno 1530 Haganoae in lucem prodiit[35]. Post textum Graecum legebatur interpretatio Latina olim a Nicolao Perotto instigante papa Nicolao quinto facta, quae Romae anno 1473 primum praelo mandata erat. Nonnulla fragmenta tamen libri sexti anno priore (1529) a Iano Lascari Venetiis typographice edita [36] editioni Obsopaei desunt.
  • Anno 1549 Iohannes Hervagius editionem Graecolatinam Basileae curavit quae non tantum quinque libros integros sed etiam fragmenta librorum VI-XVIII (Excerpta antiqua dicta) cum interpretatione Latina Wolfgangi Musculi continebat
  • Anno 1582 Fulvius Ursinus[37] Excerpta de legationibus Romae publicavit, quae Historiarum fragmenta adhuc ignota eruditis praebuerunt.
  • Anno 1609 Isaacus Casaubonus, vir optime de studiis Graecis meritus, omnia fragmenta sibi nota simul cum quinque primis libris in unum volumen[38] collegit atque adnotatione critica novaque interpretatione Latina instruxit[39].
  • Anno 1634 Henricus Valesius colllectaneum de Virtutibus et Vitiis[40] in codice 'Peiresciano' repertum primus Graece et Latine in lucem edidit, ita nova fragmenta Historiarum divulgans[41].
  • Anno 1670 Iacobus Gronovius textum et interpretationem Casauboni secutus nova fragmenta a Valesio separatim edita addidit et commentarios priorum editorum cum suis in eundem librum collegit ; quod genus editionis, quod tunc maxime florebat, 'editio variorum' appellatur quia notae variorum eruditorum textui adponuntur[42].
  • 1789-1795 : Lipsiae Iohannes Schweighaeuser, vir Argentoratensis, maximam editionem Graecolatinam novem voluminibus digestam curavit, locupletissimo commentario et optima interpretatione Latina illustratam[43].
  • Angelus Mai collectaneum adhuc ineditum, de sententiis inscriptum (Graece Περὶ Γνωμῶν) in codice rescripto Bibliothecae Vaticanae[44] invenit atque anno 1827 publicavit (hodie pergamenum tam corruptum est ut legi non iam possit) ; quo publicato nova fragmenta Historiarum, praecipue libri duodecimi, ad notitiam eruditorum perlata sunt[45].

Hodie in usu recensere

Plura legere si cupis recensere

  • K. Abel, "Polybios Buch 14: Res Aegypti" in Historia vol. 32 (1983) pp. 268-286
  • Donaldus W. Baronowski, Polybius and Roman imperialism, Bristol Classical Press, 2011 Recensio critica Altera recensio Tertia recensio
  • Craige Champion, 'Histories 12.4b.1-c.1: An Overlooked Key to Polybios' Views on Rome', Histos 4(2000)
  • J.-A. de Foucault, Recherches sur la langue et le style de Polybe, Parisiis, 1972 Recensio critica
  • Fustel de Coulanges, Polybe ou la Grèce conquise par les Romains, Jeunet, 1858 Hic legere potes
  • Petrus Derow, Rome, Polybius and the East, Oxford university press, 2015. ISBN 978-0-19-964090-4
  • Boris Dreyer, Polybios : Leben und Werk im Banne Roms, G. Olms, 2011 Recensio critica Altera recensio
  • Gibson et Harrisson (cur.), Polybius and His World: Essays in Memory of F.W. Walbank , Oxford university press, 2013 ISBN 978-0-19-960840-9 Recensio critica
  • Maria-Rosa Guelfucci, 'Anciens et Modernes : Machiavel et la lecture polybienne de l'histoire' in Dialogues d'histoire ancienne 2008, 34 (1) : 85-104 Hic legere potes
    • 'Polybe, le regard politique, la structure des Histoires et la construction du sens' in Cahiers des études anciennes XLVII (2010) : Action politique et écriture de l'histoire II : 329-357 Hic legere potes
  • Lisa Hau, 'Tychê in Polybios: Narrative Answers to a Philosophical Question', Histos 2011(5)
  • Imperialism, cultural politics and Polybius (curantibus C. Smith et L.M.Yarrow), Oxford University Press, 2012 Recensio critica Apud Guglum librorum
  • Franciscus Krebs, Die Präpositionen bey Polybius, Würzburg : A. Stuber, 1882
  • Ricardus Laqueur, Polybius, Lipsiae, Teubner, 1913.
  • Felix Maier, "Überall mit dem Unerwarteten rechnen" : die Kontingenz historischer Prozesse bei Polybios, Monaci, Beck, 2012. Recensio critica Alia recensio critica (Italiane)
  • Arnus Mauersberger, Polybios-Lexicon im Auftrage der deutschen Akademie der Wissenschaften zu Berlin, Berolini, Akademie-Verlag, 1956-1975.
  • Brian C. McGing, Polybius' Histories, Oxford University Press, 2010. (Oxford Approaches to Classical Literature series) Recensio critica Recensio altera
  • Nikos Miltsios , The shaping of narrative in Polybius, De Gruyter, 2013. Recensio critica
  • Arnaldo Momigliano, "Polybius reappearance in western Europe" in Polybe : neuf exposés suivis de discussions, Genevae, Fondation Hardt, 1974ː 347-372.
  • J.M. Moore, The Manuscript tradition of Polybius, Cambridge University press, 1965.
  • Paulus Pedech, La méthode historique de Polybe , Parisiis, 1964. ISBN 978-2-251-32560-6
    • 'La méthode chronologique de Polybe, d'après le récit des invasions gauloises', in Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1955 (99) : 367-374 Hic legere potes
  • Polybe : neuf exposés suivis de discussions, Genevae, Fondation Hardt, 1974.
  • Polybios und seine Historien (curantibus Volker Grieb et Clemente Koehn), Stuttgart : F. Steiner, 2013. Summarium Introductio
  • Lucianus Poznanski, 'La polémologie pragmatique de Polybe', Journal des savants, 1994, n°1 : 19-74 Hic legere potes
  • Kenneth Sacks , Polybius on the writing of history, University of California Press, 1981.
  • Paulus Scheller, De Hellenistica historiae conscribendae arte, dissertatio inauguralis ... Lipsiae, 1911.
  • F. W. Walbank, A historical commentary on Polybius. 3 voll. Oxonii, 1957-1979 Recensio critica
    • Polybius, Rome and the Hellenistic world : essays and reflections, Cambridge University Press, 2002. ISBN 0-521-81208-9
  • Raimundus Weil, 'La composition de l'Histoire de Polybe'. Journal des savants 1988 : 185-206 Hic legere potes

Notae recensere

  1. Προκατασκευή ab auctore appellantur, id est 'praeparatio'.
  2. I,4 et V,33 et VIII,2 et XII,23 et XXIX,12.
  3. XII,7-8 et 13-15.
  4. E.g. geographia Hispaniae et Galliae quarto saeculo a.C.n. parum nota erat.
  5. XII,12,6 et XVI,12.
  6. XII,26-26 et XVI,17-18.
  7. II.56 sqq.
  8. XVI,14-15.
  9. Hist. XXXI,23sqq.
  10. XII,25 et 28.
  11. Hoc est decades quarta et quinta. Cuius iudicium legere potes Ab Urbe condita XXX.45.5, XXXiii.10.10 XLV.44.19
  12. De Officiis III.113.
  13. De republica I.34.
  14. De republica II.26.
  15. Vitae Parallelae, Brutus VIII.4.
  16. XXIV.2.16.
  17. Exempli gratia Plinius, Naturalis historia V.9 de Africa.
  18. Historiae adversum paganos IV.20.6 et V.3.3.
  19. Geographica I.2.15-18 et II.3-4 et III.1.6 et 2.7, 10-11, 15 etc. De geographia libro XXXIV tractabat Polybius.
  20. Lybica 631.
  21. Imprimis VIII.30.8-9 et VIII.37.
  22. VII.32.
  23. Arnaldo Momigliano, "La redécouverte de Polybe en Europe occidentale", in Problèmes d'historiographie ancienne et moderne, Gallimard, 1983ː 188-190.
  24. Commentaria tria de bello Punico. Manuscripti et editiones Cf Gary lanziti, "Between Livy and Polybius: Leonardo Bruni on the First Punic War", Memoirs of the American Academy in Rome, 2006/7ː 173-197. (25 pages)
  25. Quod collectaneum ab excerptis Constanini differt, quamvis circa idem tempus factum.
  26. Arnaldo Momigliano, "La redécouverte de Polybe en Europe occidentale", in Problèmes d'historiographie ancienne et moderne, Gallimard, 1983ː 198-200.
  27. La militia Romana di Polibio, di Tito Livio, e di Dionigi Alicarnaseo. In Ferrara, 1583.
  28. De Militia Romana libri quinque : commentarius ad Polybium, Antverpii, ex officina Plantiniana, 1596.
  29. Iconismus aciei vulgatae (post paginam 184 in tertia editione, 1602)
  30. Maria-Rosa Guelfucci, 'Anciens et Modernes : Machiavel et la lecture polybienne de l'histoire' in Dialogues d'histoire ancienne 2008 (34) : 85-104Hic legere potes
  31. Maria Dominica Couzinet, Histoire et méthode à la Renaissance : une lecture de la "Methodus ad facilem historiarum cognitionem" de Jean Bodin, Parisiis, Vrin, 1996.
  32. De historicis Graecis, 1651 p.124.
  33. Arnaldo Momigliano, op. laud. p.209.
  34. Historiae II,66 sqq.
  35. Polybii historiarum libri quinque opera Vincentii Obsopoei in lucem editi. Iidem Latini Nicolao Perotto episcopo Sipontino interprete, Haganoae per Ioannem Secerium anno 1530 mense Martio.
  36. Liber ex Polybii Historiis excerptus de militia Romanorum et castrorum metatione, inventu rarissimus, Venetiis, 1529.
  37. Manuscriptum ei ab amico Antonio Augustino missum erat, qui librum apud bibliophilum Ioannem Paez de Castro in Hispania invenerat et per scribam Graecum suum, Andream Darmarium, apographum fieri curaverat.
  38. Πολυβιου του Λυκορτα Μεγαλοπολιτου Ιστοριων τὰ σωζόμενα. Polybii Lycortae f. Megalopolitani Historiarum libri qui supersunt. Isaacus Casaubonus ex antiquis libris emendavit, Latine vertit et commentariis illustravit ... (Coloniae, 1609) (Textus apud Google Books)
  39. Albertus Martin, L'édition de Polybe d'Isaac Casaubon (1594-1609)
  40. Nonnumquam Excerpta Valesiana dicuntur.
  41. Polybii, Diodori Siculi, Nicolai Damasceni, Dionysii Halicar., Appiani Alexand., Dionis et Ioannis Antiocheni excerpta ex collectaneis Constantini Augusti Porphyrogenetae Henricus Valesius nunc primum Graecè edidit, Latinè vertit, notisque illustrauit. Parisiis: sumptibus Mathurini Du Puis, viâ Iacobaeâ, sub signo coronæ, M.DC.XXXIV
  42. Amstelodami, apud Iohannem Ianssonium, tria volumina.Hic legere potes
  43. Hic legere potes
  44. Id est Vaticanus gr. 73.
  45. Reeditio 1830

Nexus externi recensere