Hippolytus velatus (Euripides)

tragoedia quam Euripides docuit

Hippolytus calyptomenus (Ἱππόλυτος καλυπτόμενος, hoc est "velatus"[1]) est tragoedia quam Euripides anno incerto docuit, hodie deperdita. 'Velatus' Hippolytus dicitur ut a posteriore tragoedia eiusdem Euripidis Hippolyto Stephanephoro ('coronifero') distinguatur.

Cur fabula displicuerit recensere

Hic Hippolytus enim Athenienses pravorum morum descriptione offendit et Euripides alteram fabulam de eodem argumento docuit quae palmam anno 428 a.C.n. rettulit. Quia Phaedra Senecana a tragoedia Euripidea quam hodie legimus multum differt, non absurdum videtur putare Hippolytum velatum imitari scriptorem Latinum, quod aliqua ex parte fragmenta servata confirmant[2]. Nam Phaedra ipsa Hippolytum corrumpere conabatur et titulus 'Hippolytus velatus' ex eo ortus esse creditur quod verba eius audiens Hippolytus vultum suum velabat. In Ranis Aristophanes cum heroides Euripideas recenseret Phaedram πόρνην (scortum) appellabat[3], sine dubio ad Hippolytum velatum spectans. Reginae suae, Thesei uxoris, ita agentis Athenienses pudebat. Vitae[4] Euripidis auctor rem ad coniugales poetae miserias referebatː quia uxorem cum moecho invenerat atque repudiarat in hac fabula in mulieres tam vehementer invectus est. Qui fons tamen parva fide dignus est.

Notae recensere

  1. Fortasse rectius "sese velans", sed "velatus" tralaticius est.
  2. Ulrich von Wilamowitz -Moellendorff, Analecta Euripidea, 1875ː 209 sqq.
  3. Versus 1043, qui in ore poetae tragici Aeschyli positus est. Cf Thesmophoriazusae 497 et 550.
  4. Γένος Eὐριπίδου καὶ βίος.

Bibliographia recensere

Editiones recensere

  • Euripides: Fragments edd. Christopher Collard, Martin Cropp (Cantabrigiae [Mass.]: Harvard University Press, 2008) vol. 1 pp. 466-489 (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
  • Tragicorum Graecorum fragmenta. 2a ed., vol. 5: Euripides ed. E. C. Kopff. Goettingae 2004.

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere