Hippolytus Salvianus Typhernas (ibi natus[1] anno 1514; Romae anno 1572 mortuus) fuit medicus et zoologus Italicus. Medicinae studuit, quam Romae exercuit,[2] ubi medicus papalis factus est, anno fere 1550 medicus papae Iulii III. Romae hic tempore Petrum Bellonium Ulyssemque Aldrovandum incurrit necnon Gulielmum Rondeletium, qui ibi medicus privatus cardinali Francisco Turnonio degebat.[3]

Salvianus ipse in titulo libri Aquatilium Animalium Historiae pictus
Paginae ex Aquatilium animalium historiis cum imagine polypodis

Ita Romae duo et viginti annos, usque ad 1568, fuit professor medicinae. Varia opera medica scripsit, et ludum scaenicum titulo La Ruffiana. Celeberrimi autem sunt Aquatilium animalium historiae libri, octoginta et una piscium et cephalopodum imaginibus valde curiosis muniti, quos anno 1554 scriptos annoque 1558 impressos divulgavit.

Opera recensere

Notae recensere

  1. La Citta di Castello natus, ad Tifernum Metaurense, viginti septem milia ad meridiem et occidentem versus Urbini, sedis Ducatus Urbinatensis (Bushnan 1853: 22).
  2. Bushnan 1853: 23.
  3. # p. 36, fonte non citato

Bibliographia recensere

  • Andretta, Elisa, "Salviani, Ippolito" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2017)
  • Bushnan, J. S. 1853. "Memoir of Hippolito Salviani." In: J. S. Bushnan, Ichthyology: Fishes: Particularly their structure and economical uses. (William Jardine, ed., The Naturalist's Library, vol. 35.) Edimburgi: W. H. Lizars. Pp. 17-43.
  • Gudger, E. W. 1934. "The Five Great Naturalists of the Sixteenth Century: Belon, Rondelet, Salviani, Gesner and Aldrovandi: A Chapter in the History of Ichthyology" in Isis vol. 22 pp. 21-40 JSTOR
  • Teissier, Antoine. 1683. "Hippolite Salviani." In: A. Teissier, Les éloges des hommes savans tirez de l'Histoire de M. de Thou. Genavae: J. H. Widerhold. (Vol. 1 pp. 410-411 apud Google Books).