Hippolytus (antipapa)

episcopus catholicus

Vide etiam paginam discretivam: Hippolytus

Hippolytus (scriptura mediaevali etiam Ypolitus; natus c. 170; mortuus die 13 Augusti 235) fuit florentissimus scriptor Palaeochristianus, verisimiliter in partibus orientalibus Imperii Romani natus. In altercationem cum papis sua aetate ille venit, et interdiu alterum gregem ducebat; ergo interdum putatus est primus antipapa anno 217. Attamen obiit anno 235 in Sardinia, reconciliatus Ecclesiae, porroque martyr, itaque nunc est aestimatus ut Sanctus.

Martyrium Hippolyti. Imago Saeculi XIV

Vita recensere

Ab anno 192, Hippolytus Presbyter Romae fuit sub episcopo Zephyrino, in quo tempore plenus eloquentia et sapientia honorabatur. Origen, tum iuvenis, etiam pronuntiantem audivit.[1] Hippolytus, qui discipulus Sancti Irenaei fuerat, fuit maximus magister ecclesiae aetate sua.

Sub persecutione Imperatoris Maximini Thracis, Hippolytus et Pontianus, qui tum erat papa, convecti sunt ad Sardiniam, ubi ambo mortui sunt. In Chronographia Anno 354, dicitur 13 Augusti, verisimiliter anno 236, Romae corpora exsulum condita sunt, eaque Hippolyti in sepulchro prope Viam Tiburtinam; sic quoque in Martyrologio Romano (a. MMI, die 13 Augusti) haec notantur:

sanctorum martyrum Pontiani, papae, et Hippolyti, presbyteri, qui simul in Sardiniam deportati sunt ibique ambo communi damnatione et una, ut uidetur, laureati corona, tandem in Urbem hic in coemeterium ad viam Tiburtinam, ille in coemeterium Callisti translati sunt.

Prudentius poeta, in libro Peristephanon, carmen composuit in honore illius martyris sub titulo Ad Valerianum episcopum de passione Hippolyti beatissimi martyris.

Opera recensere

Putatur Hippolytus esse scriptor praeclari operis cuius titulus est Traditio apostolica. Alia opera eius sunt:

Notae recensere

  1. v. Ieromaeus, De Viris Illustribus 61; cf. Eusebius, HE 6.14,10

Bibliographia recensere

  • Miroslav Marcovich. 1986. Hippolyt von Rom. In Theologische Realenzyklopädie 15:381–387 (Germanice)
  • Traditio Apostolica. 1991. (LatineGraeceGermanice). In Fontes Christiani, vol. 1, Freiburg i. Br.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!