Hilders est vicus Germanicus, qui situs est in Hassia oriente, in montibus mediis Rone nemore, in circulo rusticano fuldensis.

Wikidata Hiltrica
Res apud Vicidata repertae:
Hiltrica: insigne
Hiltrica: insigne
Civitas: Germania
Locus: 50°34′19″N 10°0′11″E
Numerus incolarum: 4 859
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Fulda

Geographia

Superficies: 70.37 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Tann, Hofbieber, Poppenhausen (Wasserkuppe)

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Izegem

Tabula aut despectus

Hiltrica: situs
Hiltrica: situs
Hilders in hibernaculo
Hilders situs est in Hassia

Res gestae recensere

Mentio vici prima anno 915 nomine Hiltriches captura facta est. Qui pertinuit ad monasterium Fuldense. Paucos annos Hilders fuit pars regni Bavariae posteaque pars Hassiae-Nassauentis ac pars circuli rusticani Gersfeld. Denique locus Hildensium acceptus est in circulum rusticanum Fuldensem in 1932.

Monumenta recensere

  • Arx Auers
  • tres alvei Kneippiani aquarum currendi causa
  • duae ecclesiae, quae sunt altera catolica, altera evangelica.

Natura recensere

Hilders posita est in area vitae servanda Rone nemoris. Bestia Ronensis nemoris clarissima, quae etiam in Hiltrica vivit, ovis Ronensis appellata est. Cui caput nigrum est atque Napoleo ipse ovem Ronensem cenam egregiam esse confirmavit.

Institutiones humanitatis eruditionisque recensere

Nonnulli scholae discipulorum hortique liberorum in Hiltrica siti sunt, quae visitatae sunt a multis liberis adulescentibusque. Quae scholae "Ulstertalschule", "Mittelpunktschule", "Erich-Kästner-Schule", "Konrad-Zuse-Schule" appellantur. Etiam adest hortus liberorum "sancti Bartholomei", cui catolici praesunt.

Actiones pro viatoribus recensere

Nucleus Hildensis ipse recensere

Hilders hodie locus relaxationis propter aëra bonum esse manifestus est, "Simmershausen" ac "Batten" pariter. Et adest una piscina, cui nomen "Ulsterwelle" est, et campus pilamallei minuti delectandi causa.

Circa Hiltricam recensere

Prope Hiltricam reperiuntur multa itinera ambulandi, quae etiam pertinent ad iter "Hochröhner". Etiam licet ire ad montem locumque volandi "Wasserkuppe", ubi quoque est schola volare discendi et museum aërivolatorum.

Facultates cenandi recensere

In nucleo Hildensi multae tabernae cenandi sunt. Clarissimae sunt et taberna "Leist-Sonne-Engel", quam unus homo possesionem tenet et "Landhotel Hohmann", quae composita ex hospitio hortoque cervisario est et tabernae "LaSara", quae divisae sunt in taberna turca et taberna glaciem edibilem vendente.

Fontes recensere